Hebrews 10:22
accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, + 10.22 In plenitudine fidei. Perfecta est nostra fides, quoniam nihil horum jam est visibile, nec sacerdos, nec hostia. Aspersi corde. Per hoc ostenditur, quod non fides sola, sed vita cum virtute quæritur. Abluti aqua, id est baptismo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21et sacerdotem magnum super domum Dei:
Cross References
Leviticus 8:6Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos, + 8.6 Cumque lavisset. HIERON., ubi supra. Jam tunc purgationem mundi, etc., usque ad ut quod mente concipimus, opere perpetremus. ORIG., hom. 6 in Levit. Lavet te Moyses, etc., usque ad quali ordine pontifex constituatur.
Numbers 8:7juxta hunc ritum: aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint, + 8.7 Pilos carnis suæ. GREG., lib. V Moral., cap. 23. Pili carnis sunt quælibet superflua humanæ carnis, etc., usque ad cum speculationis alta penetramus. Laverint. Mundaverint, scilicet opera, ut in conspectu Dei sit eorum conversatio munda, et coram hominibus irreprehensibilis.
1 Kings 15:3Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante eum: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
1 Chronicles 28:9Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.
Psalms 9:1In finem, pro occultis filii. Psalmus David. + 9.1 In finem pro occultis filiis. Nec additur cujus, per excellentiam est unigenitus Dei. Occultis. Quia alia ejus sunt manifesta, etc., usque ad et de pœna, qua judicat purgando, convertendo, excæcando. 1
Psalms 51:10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. + 51.10 Ego autem, etc. Ibid. Quomodo contra eum bonus se habeat. CASS. Hucusque vituperatio illius, hic laus contrariæ partis: ecce perfecta demonstratio. Oliva fructifera. AUG. Populus Dei oliva, unde fracti sunt superbi rami, id est, Judæi, et insertus est oleaster de gentibus. CASS. Oliva fructifera, de cujus germine Dominus Christus effloruit, qui spirituali oleo perunctus est præ consortibus suis. In æternum et in sæculum sæculi. AUG. Quod dixit in æternum, repetit in sæculum sæculi: ut repetendo confirmet, quam fundatus est in amore regni cœlorum. 1