1 John 3:20
Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia. + 3.20 Quoniam si reprehenderit. Et hoc magnum est quod per dilectionem ita mundas habemus cogitationes, quod Deo eas volumus ostendere: quia etiamsi conscientia accusaret nos intus et vellet latere Deum, quia non bono animo bona nostra faceremus, tamen Deo occultare non possemus, quia major est corde nostro, et novit omnia: valet ergo dilectio quæ nos commendat illi quem latere non possumus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For if our heart condemn us, God is greater than our heart, and knoweth all things.
In Context
21Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum:
Cross References
Job 27:6Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. + 27.6 Justificationem meam. Ibid. Cœptam justificationem desereret, si in peccantium laudem declinaret. Bene ab alienis absistit, qui prius se a propriis custodit: quasi, ideo de eis peccare timeo, quia non reprehendit me cor meum. Neque enim reprehendit me cor meum. Ac si dicat, etc., usque ad fortiter tamen cogitationi restitit.
Psalms 139:1In finem. Psalmus David. + 139.1 In finem Psalmus David. ID. Conquestio, gemitus, oratio corporis Christi inter malos constituti, nondum habentis in re, sed in spe bonum, ubi est plena exsultatio. Monet ut contra mala sæculi Deum oremus. 1
Jeremiah 23:24Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus. Numquid non cælum et terram ego impleo? dicit Dominus.
John 8:9Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.
John 21:17Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. + 21.17 Dicit ei tertio. Interrogat quod sciebat non semel, sed iterum et tertio; et tertio audit a Petro se diligi, et tertio jubet pascere oves. Trinæ negationi redditur trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori. Et sicut fuit judicium timoris negare pastorem, sic officium amoris pascere Domini gregem. Contristatus est Petrus. AUG. Etiam remissis peccatis tolerat homo miseriam, in quam tamen ex peccato venit. Productior enim pœna est quam culpa, nec parva videretur culpa, si cum illa auferretur pœna. Est ideo vel ad demonstrationem debitæ miseriæ, vel ad emendationem labilis vitæ, vel ad exercitationem necessariæ patientiæ temporaliter tenet hominem pœna, etiam quem jam reum non tenet culpa, et hæc est horum dierum flenda, sed non reprehendenda conditio. Pasce. Pascere oves est credentes ne deficiant confortare, terrena subsidia, si necesse est, subditis providere, exempla virtutum præbere, adversariis obsistere, peccantes corrigere.