The Bible Software
bible.software1 John1 John 4 › 1 John 4:17

1 John 4:17

In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Herein is our love made perfect, that we may have boldness in the day of judgment: because as he is, so are we in this world.

In Context

16Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. + 4.16 Et nos cognovimus. Nos vidimus et testamur quod Deus misit Filium suum, et cognovimus qua causa hoc fecit: non quia indigeret, non quia aliquid deberet, sed sola charitate. Cum haberet unicum noluit illum esse unum, sed ut fratres haberet, et adoptavit illi eos qui cum illo possiderent vitam æternam.

18Timor non est in caritate: sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet: qui autem timet, non est perfectus in caritate. + 4.18 Timor non est in charitate. In ea nimirum charitate quæ ad imitationem divinæ bonitatis etiam inimicis benefacit, non est timor.

Read all of 1 John 4

Cross References

Matthew 10:25sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? + 10.25 Si patrem familias. Ostendit calumnias suas, ut suo exemplo ferant injurias. Unde dixit: Sufficit diei malitia sua. Beelzebub. Beel ipse est Bel, Zebub, musca. etc., usque ad vir muscarum, sive habens muscas.

Matthew 11:24Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.

John 15:20Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. + 15.20 Sermonis mei. Hoc scilicet: Non est. Et illius superioris: Scitote, quia me priorem vobis odio habuit. Et subdit causam: Non est servus major, etc. Quia exemplo sui (quo aliud melius non est) monuit ad ferenda odia mundi, subdit quare debeant, eum in hoc imitari, quia ipse Dominus, illi servi.

Hebrews 12:2aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. + 12.2 Qui proposito sibi gaudio, etc. Sic nos proposito nobis æterno gaudio, posthabita confusione, debemus currere; vel, proposito sibi gaudio temporalis regni, quando voluerunt eum turbæ rapere ut facerent regem, et noluit, quia erat via humilitatis.

James 2:22Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est? + 2.22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus, etc. Quia obtulit illum, in quo acceperat promissionem, apparet magna virtus fidei: quia, etsi eum offerret, credebat promissionem implendam, quia potentem credebat Deum etiam suscitare mortuum. Similiter et Raab meretrix. BED. Ne causarentur opera tanti patris se imitari non posse, etc., usque ad et annumerata in generationibus Salvatoris.

1 Peter 4:1Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis: + 4.1 Quia qui passus. BEDA.. Qui timore judiciorum cœlestium carnales in mente concupiscentias exstinguit, jam similis Christo crucifixo, quasi mortuus exsistens peccatis. Dei tantum servitio vivit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 4:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 4:161 John 41 John 4:18 →