The Bible Software
bible.softwareIohannis iIohannis i 3 › Iohannis i 3:23

Iohannis i 3:23

Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. + 3.23 Et hoc est mandatum. Mandatum singulari numero præponit, et duo subjungit, quia hæc nequeunt separari.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And this is his commandment, That we should believe on the name of his Son Jesus Christ, and love one another, as he gave us commandment.

In Context

22et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus. + 3.22 Et quidquid petierimus. Magna promissio et desiderabilis fidelibus. Sed si quis est adeo perversus, ut cœlestibus promissis non delectetur, saltem timeat quod econtrario sapientia terribiliter intonat: Qui avertit aurem suam ut non audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis Prov. 28..

24Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.

Read all of Iohannis i 3

Cross References

Deuteronomy 18:15Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies, + 18.15 Prophetam de. Licet historialiter de prophetis accipi possit, qui post Moysen in populo Isræl repleti sunt Spiritu Dei, melius tamen de Domino prophetarum accipitur, de quo turbæ ab ipso satiatæ dixerunt: Hic est vere propheta qui venturus est in mundum Joan. 6.. Et alibi: Propheta magnus surrexit in nobis Luc. 7..

Matthew 22:39Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.

John 6:29Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. + 6.29 Hoc est opus Dei. Fides per dilectionem operans, est opus, quia si desit facultas, non quæritur nisi voluntas. Merito etiam fides quæ per dilectionem operatur, opus dicitur, quæ est initium et finis totius boni.

John 14:1Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. + 14.1 Non turbetur cor vestrum, etc. AUG. Ne autem mortem tanquam hominis timerent, et ideo turbarentur, etc., usque ad alia claritas lunæ, alia claritas stellarum.

John 17:3Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. + 17.3 Hæc est autem, etc. Ordo, Ut cognoscant te, et quem misisti, id est Christum cum Spiritu, qui est amborum, esse unum et solum verum Deum. Si ergo eo modo te clarificat Filius sicut dedisti ei potestatem omnis creaturæ, et sic dedisti, ut omne quod dedisti ei det eis vitam æternam: Et hæc est vita æterna, ut cognoscant te. Sic te ergo Filius clarificat, ut omnibus quos dedisti ei te cognitum faciat. Ut cognoscant te. Quod hic est ex Patre, in futuro erit plene. Qui ergo proficit in cognitione, magis vivere tendit. Quando autem erit plena cognitio, erit sine fine laudatio. Et hæc est illa clarificatio, sed prius hic clarificatur dum innotescit fidelibus; unde: Ego te clarificavi super terram.

Ephesians 5:2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. + 5.2 In odorem suavitatis. Si Christi mors Deo fuit suavis odor, ergo mortem ejus libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt? Sed non est ita, quia injuste justum occiderunt: qui Patris et sua voluntate oblatus est. Sicut et Judas, quid habet nisi peccatum in tradendo Christum? nisi tamen se traderet Christus, non eum traderet Judas. Tradidit Judas Christum, tradidit se Christus. Sed ille agebat negotium suæ venditionis, iste nostræ redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Iohannis i 3:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iohannis i 3:22Iohannis i 3Iohannis i 3:24 →