John 14:1
Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. + 14.1 Non turbetur cor vestrum, etc. AUG. Ne autem mortem tanquam hominis timerent, et ideo turbarentur, etc., usque ad alia claritas lunæ, alia claritas stellarum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Let not your heart be troubled: ye believe in God, believe also in me.
In Context
Cross References
Job 23:15Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. + 23.15 Et idcirco a facie. Rectitudinis pavore concutitur, cum se reddentis rationibus conspicit non esse idoneum, si districte judicetur.
Psalms 77:2Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio. + 77.2 In parabolis. AUG. Parabolæ, rerum similitudines. Propositiones. Quæ Græce problemata, quæstiones aliquid solvendum habentes. 1
Isaiah 12:2Ecce Deus salvator meus; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.
Isaiah 43:1[Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu. + 43.1 Et nunc hæc. Superius locutus est de captivitate Judæorum qui credere noluerunt, nunc primitivam alloquitur Ecclesiam, quæ est de Judæis, ut Creatorem animæ suæ et corporis intelligant. Creans te Jacob. Jacob supplantator, Isræl vir videns Deum. Hi sunt apostoli et apostolici viri, qui et vitia supplantaverunt, et Deum videre meruerunt.
Lamentations 3:17Vau Et repulsa est a pace anima mea; oblitus sum bonorum.