The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 17 › John 17:3

John 17:3

Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. + 17.3 Hæc est autem, etc. Ordo, Ut cognoscant te, et quem misisti, id est Christum cum Spiritu, qui est amborum, esse unum et solum verum Deum. Si ergo eo modo te clarificat Filius sicut dedisti ei potestatem omnis creaturæ, et sic dedisti, ut omne quod dedisti ei det eis vitam æternam: Et hæc est vita æterna, ut cognoscant te. Sic te ergo Filius clarificat, ut omnibus quos dedisti ei te cognitum faciat. Ut cognoscant te. Quod hic est ex Patre, in futuro erit plene. Qui ergo proficit in cognitione, magis vivere tendit. Quando autem erit plena cognitio, erit sine fine laudatio. Et hæc est illa clarificatio, sed prius hic clarificatur dum innotescit fidelibus; unde: Ego te clarificavi super terram.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And this is life eternal, that they might know thee the only true God, and Jesus Christ, whom thou hast sent.

In Context

2sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.

4Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam: + 17.4 Opus consummavi. Id est, si aperte futurum diceret, clarificabo, gentibus prædicando. Opus consummabo, quia jam factum prædestinatione; et pro jam facto est habendum, quod certissime est futurum. Hanc prædestinationem in sua clarificatione manifestius aperit, dicens: Quam habui apud te priusquam mundus esset; id est, sicut tunc in prædestinatione habui apud te ante tempora, ita nunc in re fac in mundo in tempore. Dedisti mihi, etc. In quo notatur gratia. Nihil enim habet in homine quod non accepit.

Read all of John 17

Cross References

1 Chronicles 28:9Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.

Psalms 9:10Et factus est Dominus refugium pauperi; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. + 9.10 Et factus. Quantum est, eum qui judex est, esse refugium pauperi, qui nihil mundi cupit. In opportunitatibus. AUG. Non opportunius homo a sæculo avertitur, nisi his voluptatibus, labores et dolores misceantur. 1

Isaiah 53:11Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit. + 53.11 Saturabitur. Fide gentium, unde esuriens et sitiens supra puteum Jacob emptis cibis uti noluit, quia jam Samaritanæ et eorum qui de civitate ad eum exibant, fide satiatus erat.

Jeremiah 9:23Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis:

Jeremiah 31:33Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos, dicit Dominus: dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:

Mark 9:37Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. + 9.37 Respondit illi. Quia dixerat: Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit, me recipit, intelligit Joannes quod in nomine ejus eos non recipiant, qui non sincere ambulant; unde ait: Magister, vidimus quemdam. Quasi dicat: Hic in nomine tuo non debet suscipi. Et prohibuimus eum. Putavit eum excludendum a beneficio qui non utitur officio, sed docetur neminem a bono quod ex parte habet arcendum, sed ad hoc potius quod non habet provocandum: unde: Nolite prohibere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 17:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 17:2John 17John 17:4 →