Romans 6:2
Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? + 6.2 Mortui sumus. Id est liberati a peccato per baptismum, ut jam non dominetur in nobis per gratiam. Mori enim peccato, est liberari a peccato. Quomodo adhuc, etc. Cum enim hoc præstiterit gratia, ut moreremur peccato, quid aliud facimus si vivimus in eo, nisi ut gratiæ simus ingrati?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
God forbid. How shall we, that are dead to sin, live any longer therein?
In Context
Cross References
Romans 5:11Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
Romans 7:4Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. + 7.4 Per corpus Christi. Quia Christus fuit impletio et veritas: legalia vero figura et umbra Christi fuerunt, et eorum quæ in Christo impleta sunt.
2 Corinthians 5:14Caritas enim Christi urget nos: æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: + 5.14 Charitas enim Christi, etc. Quia Christus charitate pro nobis mortuus est, constat omnes mortuos fuisse in Adam; pro quibus mortuus est Christus, ut eos a morte liberaret. Quæ gratia ne inutilis sit hominibus, apostoli, ut eos illiciant, necessario se laudant; per gloriam enim et meritum apostolorum agnoscitur gratia et beneficium Christi. Si unus pro omnibus. Id est, si Christus pro omnibus quantum ad se, etsi non omnibus profuit, ergo et omnes homines debent mori pro honore illius.
Galatians 6:14Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. + 6.14 Mihi mundus crucifixus est. Contigit plerumque, ut homo mundum mente non teneat, sed tamen mundus eum in suis occupationibus astringit et mortuus est homo mundo, et mundus quasi vivus eum conspicit, dum alio intentum in suis actibus rapere contendit; sed nec Paulus mundum cupit, nec mundus eum: ut in duobus mortui neuter neutrum videt. Quia igitur nec Paulus mundi gloriam quærebat, nec a mundi gloria ipse quærebatur, ideo et se mundo et mundum sibi crucifixum gloriatur. Et ego mundo. Nec ego in mundo aliquid cupio, nec ipse suum aliquid in me cognoscit. Sicut Dominus ait: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam Joan. 14..
Colossians 3:3Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. + 3.3 Vita vestra abscondita. Hoc est, tempus vestrum nondum advenit, quia nondum venit æstas, id est Christi adventus, ubi discernentur arbores fructuosæ a sterilibus; sed tempus terrena amantium semper est paratum. Cum autem Christus apparuerit, hoc est tempus nostrum.