1 John 4:11
Carissimi, si sic Deus dilexit nos: et nos debemus alterutrum diligere. + 4.11 Et nos debemus alterutrum diligere. Dilige, et quod vis fac. Sive taceas, dilectione tace: sive clames, dilectione clama. De hac radice non potest nisi bonum exire.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Beloved, if God so loved us, we ought also to love one another.
In Context
Cross References
Matthew 18:32Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me: + 18.32 Serve nequam. Sæpe debita dimisi tibi, quando in angustiis rogasti; sed liberatus compassionem non habuisti, quin potius prophetas et apostolos persequeris, et ingratus et de justitia præsumens spernis gentes, indignas tua societate in Christo judicans.
John 13:34Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. + 13.34 Ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Non putetur hæc prætermissa dilectio Dei quæ est in dilectione proximi, in proximo enim non nisi Deus diligitur, sicut et Christus in nobis diligit Deum, et non quod hoc habeamus, sed ut haberemus sicut medicus in ægro, non morbum, sed salutem quam venit dare.
2 Corinthians 8:8Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans. + 8.8 Non quasi imperans, etc. Non solum rogavi Titum, sed ego ipse dico ut abundetis, non quasi imperans. Id est non quasi pœnitentiam injungendo, quia sic quasi ex voto tenerentur Corinthii.
Colossians 3:13supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
1 John 3:23Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. + 3.23 Et hoc est mandatum. Mandatum singulari numero præponit, et duo subjungit, quia hæc nequeunt separari.