The Bible Software
bible.software1 John1 John 4 › 1 John 4:18

1 John 4:18

Timor non est in caritate: sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet: qui autem timet, non est perfectus in caritate. + 4.18 Timor non est in charitate. In ea nimirum charitate quæ ad imitationem divinæ bonitatis etiam inimicis benefacit, non est timor.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

There is no fear in love; but perfect love casteth out fear: because fear hath torment. He that feareth is not made perfect in love.

In Context

17In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.

19Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos.

Read all of 1 John 4

Cross References

Job 15:21Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. + 15.21 Sonitus terroris semper. Ibid. Prava mens semper in laboribus est, sicut bona semper tranquilla: quia aut molitur mala quæ in ferat, aut metuit, ne sibi hæc ab aliis inferantur.

Psalms 88:15justitia et judicium præparatio sedis tuæ: misericordia et veritas præcedent faciem tuam. + 88.15 Præparatio sedis tuæ. CASS. Sedes Dei æterna, sed in judicio apparebit parata, cum ipse videbitur juste judicare. Vel modo homines discernendo et justa tenendo, parant se sedem Domino. Misericordia et veritas præcedent faciem tuam. A similitudine præcursoris Domino hospitium præparantis. 1

Luke 1:74ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi

2 Timothy 1:7Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. + 1.7 Timoris. Timore turbatus Petrus negavit Christum. Unde: Nolite timere eos qui occidunt corpus Matth. 26. Hujus timoris non accepimus spiritum, sed illius de quo Dominus ait: Eum timete qui potest corpus et animam perdere in gehennam. Spiritus enim sanctus dat timorem non mundi, sed Dei, qui potest perdere in gehennam ignis.

James 2:19Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt. + 2.19 Tu credis, etc. Probavit eos qui opera non habent veram fidem non habere; nunc cujusmodi fidem habeant, patefacit, ne illam talem fidem magnifaciant. Et dæmones credunt, et contremiscunt. BED. Scriptum est, etc., usque ad dæmonibus tardiores et proterviores sunt existimandi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 4:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 4:171 John 41 John 4:19 →