James 2:22
Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est? + 2.22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus, etc. Quia obtulit illum, in quo acceperat promissionem, apparet magna virtus fidei: quia, etsi eum offerret, credebat promissionem implendam, quia potentem credebat Deum etiam suscitare mortuum. Similiter et Raab meretrix. BED. Ne causarentur opera tanti patris se imitari non posse, etc., usque ad et annumerata in generationibus Salvatoris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Seest thou how faith wrought with his works, and by works was faith made perfect?
In Context
Cross References
Galatians 5:6Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur. + 5.6 Nam in Christo. His vero qui in Christo Jesu volunt pie vivere, virtutes appetendæ sunt, et vitia fugienda. Media vero quæ inter virtutes et vitia sunt, nec appetenda sunt, nec fugienda, ut circumcisio et præputium, quæ nihil valent in Christo Sed fides. Sine dilectione fides inanis est. Fides cum dilectione Christiani est. Alia est dæmonis. Nam et dæmones credunt et contremiscunt Jac. 2.. Qui qui autem non credunt, tardiores sunt et pejores quam dæmones. Sed multum interest, utrum quis credat ipsum esse Christum, an credat in Christum. Nam ipsum Christum esse dæmones crediderunt, nec tamen in Christum crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui sperat in Christum, et diligit Christum.
Hebrews 11:17Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones: + 11.17 Cum tentaretur. Non tentavit Deus Abraham quasi qui fidem ejus ignoraret, sed ut ipse Abraham et mundus fidei ejus veritatem et firmitatem cognosceret.
1 John 2:5Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus.