The Bible Software
bible.software1 John1 John 4 › 1 John 4:4

1 John 4:4

Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Ye are of God, little children, and have overcome them: because greater is he that is in you, than he that is in the world.

In Context

3et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in mundo est. + 4.3 Omnis spiritus, etc. Multi hæretici, qui unitatem Ecclesiæ separare pravo dogmate volebant, hunc versiculum ex epistola raserunt, ne per eum erroris convincerentur. Solvit. Qui Deum ab homine distinguit, qui membra a Deo dividit, qui verba Dei male interpretatur, qui a Deo male vivendo recedit, hic solvit Jesum.

5Ipsi de mundo sunt: ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit. + 4.5 Ipsi de mundo. Hi spiritus qui sunt de mundo non sunt diligendi, non sunt audiendi. Quia etsi Christi nomen invocant, et signo Christi se notant, tamen sunt de illorum numero qui mundana cupiunt, qui cœlestia ignorant. Ideo de mundo loquuntur. Ratione mundanæ sapientiæ probantes Deum non posse suscitare hominem mortuum, hominem mortalem in cœlis habere mansionem, et alia hujusmodi.

Read all of 1 John 4

Cross References

John 10:28et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.

John 14:17Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. + 14.17 Quia non videt, etc. Non habent spirituales oculos mundi amatores quibus Spiritum sanctum videant. Nec vero carnalibus oculis possunt videre, quia Spiritus sanctus non apparuit indutus humanitate. Et in vobis. Erit in vobis, non manebit ut sit, quia prius est esse alicubi quam manere. Ne quis ergo putet sic manere, ut hospes apud alium visibiliter, sed in eis cognosci potest, non ab aliis.

John 16:11De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. + 16.11 De judicio. Quia si damnatum illum sequuntur cum eo damnantur, et ne sibi credant parci terrentur supplicio illius superbi.

Romans 8:10Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. + 8.10 Corpus quidem. Nomine corporis hominem totum significat, sicut Ezechiel econverso nomine animæ, cum inquit: Anima quæ peccavit, etc. Et sensus est: Si spiritus Christi in vobis est, licet corpus mortuum, id est homo mortuus fuerit propter peccata, id est in peccatis, spiritus tamen, id est anima quæ fuerat impia, vivit: quia Deo, qui est vita, jungitur, et hoc propter justificationem, id est peccatorum remissionem, quæ est ex Spiritu sancto. Mortuum, ait, non mortale. Ante peccatum enim corpus animale, id est mortale fuit, scilicet potens mori. Sed quod non necesse erat mori: modo mortuum dicitur propter peccatum, id est quod est necesse mori. Propter peccatum vitandum, reservatur hæc infirmitas, ut exinde peccare magis timeat.

Romans 8:37Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.

1 Corinthians 6:13Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet: corpus autem non fornicationi, sed Domino: et Dominus corpori. + 6.13 Esca ventri. Propter hæc non sunt repetenda, tamen esca debetur ventri. Per hæc nota necessaria naturæ, et ideo licet repeti. Sed non multum pro his laborandum, quia destruentur, et ideo licet de his fieri judicium vel prætermitti.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 4:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 4:31 John 41 John 4:5 →