1 John 4:5
Ipsi de mundo sunt: ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit. + 4.5 Ipsi de mundo. Hi spiritus qui sunt de mundo non sunt diligendi, non sunt audiendi. Quia etsi Christi nomen invocant, et signo Christi se notant, tamen sunt de illorum numero qui mundana cupiunt, qui cœlestia ignorant. Ideo de mundo loquuntur. Ratione mundanæ sapientiæ probantes Deum non posse suscitare hominem mortuum, hominem mortalem in cœlis habere mansionem, et alia hujusmodi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They are of the world: therefore speak they of the world, and the world heareth them.
In Context
4Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo.
Cross References
Psalms 17:4Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. + 17.4 Laudans invocabo. CASS. Post omnia non elatus se jactat, sed omnia Deo tribuit: et ideo salvus; nam qui aliter facit, sibi relictus perit, etsi vicisse videbatur. 1
Jeremiah 5:31prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?]
Micah 2:11Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer ! Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem; et erit super quem stillatur populus iste.
John 3:31Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est. + 3.31 Me autem minui. Joannes figura legis est, Christus, veritas, lex minuitur, apparente veritate. Qui desursum venit, super omnes est, etc. ALC. Id est, de altitudine humanæ naturæ ante peccatum primi parentis, etc., usque ad secundo juxta altitudinem Patris, cui est æqualis. De terra. Id est, qui est de terrenis parentibus natus, a quibus peccatum et pœnam peccati contraxit, ex se nihil est nisi terra. Et quod vidit. Cum ipse Filius Dei sit verbum Patris, non aliud verbum Patris audit vel hominibus testatur, sed se verbum quod Pater locutus est, id est, edidit et genuit ex se, scit et indicat hominibus esse ex Patre. Hoc Evangelista dicit, ut potuit, quod plene dici vel intelligi nequit.
John 8:23Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. + 8.23 Vos deorsum estis. Et ideo terram sapitis, sicut serpens terram comeditis.
John 17:14Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.