John 3:31
Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est. + 3.31 Me autem minui. Joannes figura legis est, Christus, veritas, lex minuitur, apparente veritate. Qui desursum venit, super omnes est, etc. ALC. Id est, de altitudine humanæ naturæ ante peccatum primi parentis, etc., usque ad secundo juxta altitudinem Patris, cui est æqualis. De terra. Id est, qui est de terrenis parentibus natus, a quibus peccatum et pœnam peccati contraxit, ex se nihil est nisi terra. Et quod vidit. Cum ipse Filius Dei sit verbum Patris, non aliud verbum Patris audit vel hominibus testatur, sed se verbum quod Pater locutus est, id est, edidit et genuit ex se, scit et indicat hominibus esse ex Patre. Hoc Evangelista dicit, ut potuit, quod plene dici vel intelligi nequit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
32Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit.
Cross References
Matthew 28:18Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra: + 28.18 Et accedens. Et ideo pius magister et illos ad fidem confortat, et dubios ad fidem vocat intimans ad quantam pervenerit gloriam. Data est. Hoc non de coæterna Patris divinitate, sed de assumpta dicit humanitate, in qua minor angelis, in qua etiam gloria et honore coronatus est et omnibus superpositus.
John 1:27Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. + 1.27 Cujus ego non sum dignus, etc. Non ait non solvam. Solvit enim, quoniam ipsum manifestavit et de divinitate et humanitate ipsius multa aperuit; sed, Non sum dignus, quia indignum ad hoc agendum se reputat, in quo simpliciter indicatur humilitas.
John 3:12Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis? + 3.12 Si terrena dixi vobis. AUG. Et quia non accipitis terrena, quomodo potestis capere cœlestia, id est cœlestem spiritus nativitatem? cum non solum non credatis, sed nec intelligatis terrena, quod de templo corporis mei (quod de terra accepi) dixi a vobis solvendo, a me suscitando.
John 6:33Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo. + 6.33 Panis enim verus. Angeli purum verbum solidum cibum comedunt: nos vero verbum, sed in lac versum, quia si non possumus comedere, possumus sugere. Nisi enim incarnaretur, a nobis non cognosceretur, a nobis non gustaretur.
John 8:23Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. + 8.23 Vos deorsum estis. Et ideo terram sapitis, sicut serpens terram comeditis.
Acts 10:36Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).