1 John 5:9
Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt.
Cross References
Matthew 3:16Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. + 3.16 Baptizatus autem. Christus aquas baptismi sanctificavit: quia cujus est creare, ejusdem est et sanctificare. Sicut homo constat duobus, id est, corpore et anima, ita duobus renascitur: aqua quæ purgat sordes et consepelit Christo: et igne spiritus quo conflagranti ad cœlum rapimur. Sic Ecclesia post baptismum culmen virtutum quibusdam incrementis appetit, ut Christus baptizatus de aqua ascendit. Sic post baptismum ascendunt, qui ad virtutes proficiunt: et qui prius carnales et filii Adæ, fiunt spirituales et filii Dei. Aperti sunt, etc. Et hoc ad impletionem justitiæ. Non enim tunc primum sibi patuere cœlestia vel Spiritus sanctus est datus: sed nobis per acceptum baptismum aditum cœli patere, et Spiritum sanctum dari monstravit. Quod enim cœli aperti, quod Spiritus sanctus venit, quod vox Patris insonuit, etc., hæc mystica insunt nobis. Patet renatis aditus in cœlum per Christum, qui per Adam clausus fuit. Sicut columbam. Verum corpus formatum ad horam habuit in specie columbæ: quia aliter spiritus ab hominibus videri non posset sicut columba, non quia vera columba esset, sed quia spiritus in corporali specie, non tamen ipse corpus. Ita de hac figura sentitur sicut de aliis in quibus Deus apparuit: quæ expleto officio resolvebantur. Bene spiritus in columba quæ simplex et mansueta descendit, ut et suæ naturæ simplicitatem, et eum in quem descendebat, mitem misericordiæ præconem datoremque indicaret. Similiter omnes baptismo renati septem virtutibus in columba significatis debent repleri. Columba a malitia fellis est aliena, in quo prohibemur ab ira. Nullum ore vel unguibus lædit, in quo notatur innocentia. Nec minimas aviculas invadit, in quibus aliæ aves se et pullos suos nutriunt: in quo prohibemur a rapina. Puro pascitur grano: in quo notatur abstinentia, alienos tanquam pullos suos fovet, ecce charitas. Gemitum dat pro cantu, ecce compunctio. Super aquas sedet ut accipitrem prævisa in aquis umbra declinet: ecce sollicitudo. In columba super Dominum spiritus apparuit: quia venit nos per mansuetudinem colligere. Super discipulos in igne quos ad consumendam rubiginem peccati contra seipsos veniebat accendere. Adam peccando cœlum amisit, Christus a Spiritu sancto per columbam glorificatus apparuit: flammam vibrantem quæ viam prohibuit aqua baptismi exstinxit: quia aqua est contraria igni. Complacui. Id est, bene placitum meum constitui, ut tu in quo nihil nisi bonum placeas, et per te alii non in se, sed in te, id est, tibi fide et claritate uniti placeant.
John 3:32Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit.
John 5:39Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me:
John 10:38Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. + 10.38 Operibus credite. Fidem adhibete operibus, ut merito fidei amplius cognoscendo opera, veniatis ad fidem deitatis.
Acts 17:31eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis. + 17.31 Fidem præbens omnibus. ID. Resurrectionis suæ exemplo: vel statuit judicare, et post sic jungendum est, fidem præbens omnibus quod resurgent.
Hebrews 6:18ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, + 6.18 Confugimus. Fugit ad spem qui spe beatitudinis tribulationes spernit.