Iohannis i 5:11
Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est. + 5.11 Et hoc est testimonium. De Filio testatus est, et etiam de nobis filiis adoptivis, quod per Filium suum unicum etiam nobis jam in spe, quandoque autem in re vitam ætenam daret. Et hæc est vita. BEDA. In fide et confessione nominis, in perceptione sacramentorum, etc., usque ad qui dat suis vitam æternam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And this is the record, that God hath given to us eternal life, and this life is in his Son.
In Context
12Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet.
Cross References
Matthew 25:46Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam. + 25.46 In supplicium æternum. Frustra ergo Origenes spondet liberationem post multos annos malis hominibus et ipsis dæmonibus. In supplicium æternum. AUG. Qua in re misericordior profecto fuit Origenes qui et ipsum diabolum atque angelos ejus post graviora pro meritis et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos atque sociandos sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla, et maxime propter alternantes sine cessatione beatitudines et miserias et statutis sæculorum intervallis, ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles non immerito reprobavit Ecclesia.
John 1:19Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es? + 1.19 Et hoc. Et hæc et cætera sequentia testimonia Joannis, exhibita sunt post baptizatum Christum, cum jam Jesus veniret invitare discipulos, quos Joannes suis testimoniis mittit ad eum. Testimonium contra hoc, quod occultus Christus: occultus quia humilis: humilis ut possit sperni et occidi, ut redimeret mundum. Tu quis es. Putabant Judæi Joannem esse Christum, qui in lege promittebatur. Alii putabant eum esse Eliam, propter nimiam abstinentiam et castitatem, et solitariam vitam, et asperrimam delictorum reprehensionem, et durissimum futuræ vindictæ terrorem. Alii dicebant eum esse unum de prophetis resuscitatum, propter prophetiæ gratiam.
John 3:15ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
John 4:4Oportebat autem eum transire per Samariam. + 4.4 Oportebat. Inter Judæam et Galilæam Samaria est, id est, inter legem litteræ, quæ per Judæam et divinas leges circa Deum revolutas, quarum figura est Galilæa, est lex naturalis in medio constituta, quia ergo ex lege sumpsit fundamenta Ecclesiæ, oportebat eum ad gentes transire constitutas sub lege naturæ, ut cum utrisque in Galilæam æternæ beatitudinis rediret.
John 5:21Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. + 5.21 Sicut enim Pater suscitat. Incipit ostendere quod Filius secundum quod æqualis est Patri, faciat, scilicet animas a morte resuscitat. Et est prima resurrectio a vitiis. In sequenti vero ostendit etiam resurrectionem mortuorum corporum secundum quod Filius hominis est et potestatem dedit ei, id est Filio. Sic et Filius. AUG. Quia Pater et Filius sunt eadem vita. Judicat autem et suscitat corpora, etc., usque ad hæc causa redditur, quia Filius hominis est.
John 6:40Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. + 6.40 Ut omnis, etc. Supra dicebat: Qui audit verbum meum et credit ei qui me misit; hic dicitur: Qui videt Filium et credit in eum. Non dicit: Qui credit in Patrem, quia hoc est credere in Filium quod et in Patrem, quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic et Filius habet vitam in semetipso.