The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 14 › John 14:13

John 14:13

Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And whatsoever ye shall ask in my name, that will I do, that the Father may be glorified in the Son.

In Context

12alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado. + 14.12 Qui credit in me. Ego et Pater indifferenter operamur. Et quicunque credit in me (ne de solis apostolis hoc acciperetur) opera quæ ego facio per me, ipse faciet, id est, ego facio in eo vel per eum, et etiam majora. Opera quæ ego facio. Non tamen ex se, sed ex me. Non est servus major domino. Ipse enim sine eis multa, illi sine eo nihil, nisi peccatum. Majora horum. AUG. Quia si ipse fimbria, Petrus umbra sanavit. Vel opus ejus, etc., usque ad quia si utrumque æqualis potentiæ, hoc est majoris misericordiæ.

14Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.

Read all of John 14

Cross References

Matthew 7:7Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. + 7.7 Petite. His gradibus via, veritas, et vita legitime certantibus, præstatur: Christus est via qua ambulatur, veritas qua invenitur, ostium ad quod pulsatur, ut ad ipsum per ipsum ingrediamur. AUG. Operose quidem quod ista tria inter se differant exponendum putavi, sed longe melius, etc., usque ad non enim dixit petentibus, et quærentibus, et pulsantibus.

Mark 11:24Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.

John 4:10Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. + 4.10 Respondit Jesus. Pedetentim et simplicibus verbis instruit, ut tandem donum Dei, id est spiritum possit accipere.

John 5:19Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit. + 5.19 Amen, amen dico vobis. Agit hic de identitate sua cum Patre, et minoritate sua secundum hominem, et quid in his faciat, scilicet utramque resurrectionem, corporis scilicet et animæ. Non potest filius. Ita sum æqualis Patri, ut non ipse a me, sed ego sim ab eo. Non facit a se, nec potest a se, qui non est a se, sed ab eo facit et potest a quo est. Hæc et Filius. Videtur corpus omne facere quod animus, sed non similiter, cum animus imperet corpori; Pater vero et Filius eadem et similiter operantur, quia una natura, una substantia Patris et Filii, et una voluntas, et una potestas, et una operatio.

John 10:30Ego et Pater unum sumus. + 10.30 Ego et Pater unum sumus. His verbis non solum Judæorum solvit quæstionem, qui ut tentarent accesserunt, sed etiam futurorum hæreticorum damnat insaniam.

John 13:31Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 14:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 14:12John 14John 14:14 →