1 John 5:21
Filioli, custodite vos a simulacris. Amen. + 5.21 Filioli. Et quia verum Deum et verum hominem cognoscitis, et vitam æternam exspectatis, custodite vos a doctrinis hæreticorum, qui speciem sanctitatis sibi assumunt, qui pravis dogmatibus gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilium rerum mutant. Avaritia enim est simulacrorum servitus; qui ergo mundum Deo præponunt, idololatræ sunt. Custodite. Cum testimonium perfectionis in multis perhibuerit illis, poterat tamen adhuc timeri, ne aliquis nuper conversus reliquias superstitionis mente retineret, ideoque ab idolorum cultu fugiendum esse demonstrat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Little children, keep yourselves from idols. Amen.
In Context
Cross References
Exodus 20:3Non habebis deos alienos coram me. + 20.3 Non habebis deos alienos, etc. ORIG. Primum mandatum est: Non erunt tibi dii alii præter me; et sequitur: Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem, etc. Hæc omnia quidam simul putant esse unum mandatum: quod si ita computetur, non complebitur numerus decem mandatorum. Est ergo primum mandatum: Non erunt tibi dii alii præter me, etc. Secundum, Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem, etc. Incipiamus ergo a primo mandato: Non erunt tibi dii alii præter me. Si dixisset, Non sunt, absolutior sermo videretur; sed quia dicit, Non erunt, non negavit quia sint, sed ne illi sint, cui hæc præcepta dantur, inhibuit. Hinc Paulum sumpsisse puto I Cor. 8: Si quidem sunt qui dicuntur dii sive in cœlo, sive in terra. In aliisque locis invenies deos nominari sicut ibi: Rex magnus super omnes deos, et Deus Deo locutus est, etc. De dominis idem Apostolus dicit: Sive throni, sive dominationes, etc. Col. 1. Dominationes vero non aliud sunt quam ordo quidam dominorum et multitudo. In quo videtur sensum legis aperire Apostolus; ac si dicat: Licet sint domini multi, qui aliis gentibus dominentur, et dii multi qui ab aliis colantur: sed tamen unus Deus est nobis, et unus est Dominus. Unde Deut. 32: Cum divideret Excelsus gentes et separabat filios Adam, statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei. Angelos ergo, quibus gentes commisit Excelsus, dominos vel deos appellat Scriptura: deos quasi a Deo datos, et dominos a Domino potestatem sortitos. Unde eis dicitur psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis; imitantes scilicet diabolum, qui princeps omnium factus est ad ruinam. Unde constat quod exsecrabiles fecit eos prævaricatio, non natura. Tibi ergo, o Isræl, qui pars Dei et funiculus ejus es, non erunt, inquit, tibi dii alii præter me: quia vere Deus, unus est Deus, et vere Dominus, unus est Dominus; cæteris vero ab ipso creatis contulit hoc nomen non natura, sed gratia. Non hæc tantum dicuntur ad Isræl secundum carnem, imo ad te qui Isræl effectus es mente Deum videndo, et circumcisus corde, non carne; si tamen ita agas ut dignus sis esse pars Dei, et in funiculo hæreditatis ejus metiri: alioquin exemplo tibi sint qui ad hoc vocati fuerant ut essent pars Dei, et exigentibus peccatis dispersi sunt per omnes gentes, et educti de domo servitutis jam non Ægyptiis solis, sed omnibus gentibus serviunt. Qui enim peccat, servus est peccati Joan. 5..
1 Corinthians 10:7Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. + 10.7 Neque idololatræ, etc. Illos tangit, qui in idolio epulabantur, putantes se immunes a crimine. Sedit populus. Per commemorationem illorum notat ea quæ in Corinthiis sunt, ostendens quam graviter punita sint in Judæis. Ludere. Id est adorare, quod ludo puerorum simile. Facilis namque ad lusum est pueritia. Quid autem lusui puerili tam simile est quam idola adorare?
2 Corinthians 6:16qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: [Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. + 6.16 Cum idolis? Idola prohibet coli, quia ab uno Deo separant. His omnibus modis ostendit communitatem pseudo esse vitandam. Quoniam inhabitabo. Potest hoc intelligi de corporali conversatione quam Christus inter homines egit. Et dicit Christus: Habitabo inter illos et ambulabo Baruch 3., id est, corporaliter inter illos conversabor. Unde alibi: Terris visus est, et cum hominibus conversatus est; et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis Joan. 1.. Et hic Christus Deus noster est, et Ecclesia est populus ejus: et ideo Apostolus vult eos separari ab omni contaminatione.
1 John 2:1Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum: + 2.1 Filioli mei, hæc scribo, etc. Ne malam securitatem assumatis, audientes vos a Deo mundari, sed utilem timorem habeatis. Si quis peccaverit. Si ex humana fragilitate non potestis omnia vitia cavere, date operam ut saltem majora et apertiora caveatis, ut non apprehendat vos tentatio nisi humana. Quod si quis etiam post admonitionem meam ceciderit, non desperet. Advocatum. Non est advocatus nisi eum vocantibus. Displiceant peccata tibi, clama: et ipse audit et liberat. Justum. Justus advocatus injustas causas non suscipit, qui tamen justos nos defendet in judicio, si nos nunc accusamus injustos.
Revelation 13:14Et seduxit habitantes in terra propter signa, quæ data sunt illi facere in conspectu bestiæ, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiæ, quæ habet plagam gladii, et vixit.