The Bible Software
bible.software1 John1 John 2 › 1 John 2:1

1 John 2:1

Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum: + 2.1 Filioli mei, hæc scribo, etc. Ne malam securitatem assumatis, audientes vos a Deo mundari, sed utilem timorem habeatis. Si quis peccaverit. Si ex humana fragilitate non potestis omnia vitia cavere, date operam ut saltem majora et apertiora caveatis, ut non apprehendat vos tentatio nisi humana. Quod si quis etiam post admonitionem meam ceciderit, non desperet. Advocatum. Non est advocatus nisi eum vocantibus. Displiceant peccata tibi, clama: et ipse audit et liberat. Justum. Justus advocatus injustas causas non suscipit, qui tamen justos nos defendet in judicio, si nos nunc accusamus injustos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

My little children, these things write I unto you, that ye sin not. And if any man sin, we have an advocate with the Father, Jesus Christ the righteous:

In Context

2et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.

Read all of 1 John 2

Cross References

Ezekiel 3:21Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti.

Luke 10:22Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.

John 5:19Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit. + 5.19 Amen, amen dico vobis. Agit hic de identitate sua cum Patre, et minoritate sua secundum hominem, et quid in his faciat, scilicet utramque resurrectionem, corporis scilicet et animæ. Non potest filius. Ita sum æqualis Patri, ut non ipse a me, sed ego sim ab eo. Non facit a se, nec potest a se, qui non est a se, sed ab eo facit et potest a quo est. Hæc et Filius. Videtur corpus omne facere quod animus, sed non similiter, cum animus imperet corpori; Pater vero et Filius eadem et similiter operantur, quia una natura, una substantia Patris et Filii, et una voluntas, et una potestas, et una operatio.

John 6:27Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. + 6.27 Signavit Deus. Quasi proprio signo a cæteris discrevit, quia qui est Filius hominis, est et Filius Dei et ideo me nolite contemnere Filium hominis, sed petite a me cibum spiritualem.

John 10:15Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. + 10.15 Et ego. Filius per se agnoscit Patrem, nos per illum, sicut alibi, Deum nemo vidit unquam, nisi Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarraverit Matth. 11.. Item nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare Matth. XI; Luc. 10.. Et animam meam pono. Hoc est probatio dilectionis ad Patrem, et ad oves. Sic et Petrus tertio confitens amorem, jubetur pascere oves, et pro eis mori. Pro ovibus. Pro ovibus domus Isræl quæ perierant, ad quas corporaliter missus, a quibus non sunt dissimiles illæ quæ sunt de gentibus, unde dicit:

John 14:6Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 2:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
1 John 21 John 2:2 →