1 John 5:8
Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 26:26Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum. + 26.26 Cœnantibus autem, etc. Finitis solemnibus gaudiis veteris paschæ quæ in memoriam liberationis populi Dei de Ægypto agebantur, transit ad novum quod in sui memoriam Ecclesiam frequentare volebat. Ut videlicet pro carne agni ac sanguine, sui corporis et sanguinis sacramentum substitueret, ipsumque esse monstraret, cui juravit Dominus et non pœnitebit eum: tu es sacerdos Psal. 109., etc. Accepit. HIER. Postquam typicum pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, assumit panem. Et benedixit ac fregit. Quia hominem assumptum ita morti subdidit, ut ei immortalitatis potentiam inesse, et ideo cito resurrecturum esse monstraret. Fregit, ut ostendat corporis sui fractionem non sine sua sponte fore. Benedixit prius, quia naturam quam assumpsit cum Patre et Spiritu sancto, gratia divinæ virtutis implevit. Ideo post cœnam corpus suum dedit, quia necesse erat pascha typicum prius consummari, et sic veteri paschæ sacramenta post substitui. Nos vero pro reverentia tanti sacramenti prius reficimur Dominicæ passionis sacramentis, quam corporalibus escis.
Mark 14:56Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant. + 14.56 Falsum testimonium. ID. Falsus est qui non in eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur, etc., usque ad ut proprie de templo Judaico videatur dixisse.
Acts 2:2et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. + 2.2 De cœlo. Datur Spiritus de cœlo, ut diligatur Deus; in terra datur, ut diligatur proximus: bis enim post resurrectionem est datus ad duo præcepta charitatis commendanda. Sonus. Potest dici locutio linguarum de ore apostolorum sonans. Spiritus. Ante passionem datus est apostolis Spiritus ad gratiam doctrinæ et sanitatum; post resurrectionem insufflavit Jesus spiritum, et ait: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis Joan. 20., etc. Quod donum soli Petro prius dederat: sed ut creditur tunc per anticipationem, nunc cum cæteris per completionem etiam Petro tribuitur: et potestas data est dimittendi illis quos ad officium mittebat prædicationis. Vehementis. Comparatione præcedentium vehemens dicitur gratia apostolorum, vel in similitudinem venti vehementis Spiritus venit. Totam domum. In una domo sedentibus infunditur Spiritus, ut Ecclesiæ unitas commendetur, in cœnaculo tertia lege incipiente. In datione legis plebs longe stabat præ timore; hic veniente Spiritu congregati erant in unum ex amore. Sedentes. Ut compleatur quod dictum erat eis: Sedete hic in civitate. Sessio est indicium humilitatis et stabilitatis: quibus præparatur sedes Spiritui sancto, qui super humiles requiescit. GREG. In igne apparuit Spiritus, sed per seipsum, etc., usque ad et voce sive sonitu docta sunt corda.
Romans 8:16Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. + 8.16 Quod sumus filii Dei. Hoc recognoscere facit Spiritus sanctus, dum in Ecclesia fit remissio peccatorum; quam etsi tota Trinitas faciat, ad Spiritum sanctum tamen intelligitur pertinere, quia communis est Patri et Filio, amborumque unio; per quam fit societas et unitas, qua efficimur unum corpus unici Filii Dei. Unitas enim nos compaginat, quam facit charitas, quæ non est nisi a Spiritu sancto. Hæc dicuntur, ut amemus unitatem, et timeamus separationem.
Hebrews 6:4Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, + 6.4 Impossibile. Ne quis vero existimet secundum vel tertium baptisma post peccata posse fieri, subdit: Impossibile, non tantum difficile, ne quis in hoc confideret. Eos qui, id est, etiam eos qui hæc bona habuerunt. Nedum penitus malos.
1 Peter 3:21Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi. + 3.21 Quod et vos similis formæ. Baptisma facit salvos, baptisma dico similis formæ, id est per omnia assimilatum illi arcæ, quia quidquid ibi carnaliter, hic spiritualiter geritur. Non carnis depositio, etc. Non dico illum baptisma salvare, ubi tantum est depositio sordium carnis, id est ubi caro tantum abluitur exterius (quod hæretici habuerunt), sed ubi est interrogatio puræ conscientiæ, id est, ubi interrogatur et exigitur a baptista bona conscientia baptizandi: quia tale baptisma salvat, aliud occidit; interrogatio facta est tendens in Deum, ut per bonam conscientiam unum efficiatur cum Deo.