I Regum 9:24
Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam ædificaverat ei Salomon: tunc ædificavit Mello.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 5:9Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David: et ædificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. + 5.9 Et ædificavit. A loco ita dicto, subaudi murum: et intrinsecus subaudi alium murum, hoc est, munivit urbem duplici muro.
1 Kings 7:8Et domuncula, in qua sedebatur ad judicandum, erat in media porticu simili opere. Domum quoque fecit filiæ Pharaonis (quam uxorem duxerat Salomon) tali opere, quali et hanc porticum.
1 Kings 11:27Et hæc est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon ædificavit Mello, et coæquavit voraginem civitatis David patris sui. + 11.27 Voraginem. Murus civitatis cecidit, eo quod ex uno latere præcipitio immineret. Quam voraginem cum rex vellet coæquare muris, constituit ducibus, ut hoc implerent opus; sed Jeroboam, qui erat princeps tribus Joseph, noluit obedire regi, qui constituerat eum prius super ædificia propugnaculorum, quæ faciebat in Jerosolymis, ubi laboravit ita, ut rex ei principatum militiæ super tribum Joseph conferret. Sed rebellis factus egreditur de Jerusalem: cui occurrit propheta deflectens eum in agrum, ut nullus audiret quid ei diceret. Elatusque verbis prophetæ suadebat populo, ut se regem faceret: Quod audiens Salomon quærebat eum interficere. Erat autem. Hoc mandatum restitutionis murorum recusavit. Sed unde tanta audacia? quia rex constituerat eum præfectum. Tolle tibi. RAB. Decem tribus a domo David separatæ sunt, etc., usque ad quia unus Deus, una fides, unum baptisma.
2 Chronicles 32:5Ædificavit quoque, agens industrie, omnem murum qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres desuper, et forinsecus alterum murum: instauravitque Mello in civitate David, et fecit universi generis armaturam et clypeos: + 32.5 Ædificavit. RAB. in Paral. Christus ædificavit Ecclesiam quæ est civitas Dei, etc., usque ad et disposuit doctores spiritualium bellorum principes.