I Regum 11:28
Erat autem Jeroboam vir fortis et potens: vidensque Salomon adolescentem bonæ indolis et industrium, constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 1:12Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia.
Judges 1:22Domus quoque Joseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis.
1 Kings 5:16absque præpositis qui præerant singulis operibus, numero trium millium et trecentorum, præcipientium populo et his qui faciebant opus. + 5.16 Absque præpositis. Præpositi autem sunt sacræ Scripturæ conditores quorum magisterio crudimur inscios docere, contemptores corripere, et invicem onera nostra portare. Trium millium. Propter fidem Trinitatis, quam sancta eloquia prædicant. Quod in Paralipomenis tria millia sexcenti scripti sunt, ad perfectionem eorum respicit. Senarius enim, in quo mundi completus est ornatus, perfecta bonorum opera significat: et quia sancta Scriptura cum fide veritatis opera justitiæ docet habenda, recte præpositi operum templi tria millia et sexcenti fuerunt.
Isaiah 14:25sic eveniet: ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum; et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur. + 14.25 In montibus. Nota proprietatem, etc., usque ad sed et eos qui virtutibus profecerunt.
Zechariah 10:6Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo: et convertam eos, quia miserebor eorum: et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos: ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.