The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 14 › I Regum 14:11

I Regum 14:11

Qui mortui fuerint de Jeroboam in civitate, comedent eos canes: qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves cæli: quia Dominus locutus est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Him that dieth of Jeroboam in the city shall the dogs eat; and him that dieth in the field shall the fowls of the air eat: for the LORD hath spoken it.

In Context

10idcirco ecce ego inducam mala super domum Jeroboam, et percutiam de Jeroboam mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Israël: et mundabo reliquias domus Jeroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum.

12Tu igitur surge, et vade in domum tuam: et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, morietur puer,

Read all of I Regum 14

Cross References

1 Kings 13:34Et propter hanc causam peccavit domus Jeroboam, et eversa est, et deleta de superficie terræ.

1 Kings 16:3ecce ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus, et faciam domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat. + 16.3 Ecce. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Demetit Dominus hujus vel cujuscunque iniqui posteriora, cum peccata post finem vitæ ulciscitur. Demetit et posteriora domus ejus, cum imitatorem æternis cruciatibus damnat. Quicunque ergo usque in finem vitæ in pravis operibus perseverat, posteriora illius demetentur.

1 Kings 21:19Et loqueris ad eum, dicens: Hæc dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti. Et post hæc addes: Hæc dicit Dominus: In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum.

1 Kings 21:24Si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes: si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres cæli.

Isaiah 66:24Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.] + 66.24 Et Egredientur. Quasi ad videndum, non loco, sed intelligentia, vel visione manifesta, ut ad laudem Dei magis accendantur. Et videbunt. HIER. Non mirum si sancti jam immortales reprobos videant, cum prophetæ adhuc mortales hæc omnia videre meruerunt. Cadavera, quia in æternam damnationem cadent, secundum quod et dæmones cadavera possunt dici, secundum quod etiam homines appellantur. Unde: Inimicus homo hoc fecit Matth. 13.. Vermis eorum. Materialis, vel conscientiæ; unde: Sicut tinea comedit vestimentum, et vermis corrodit lignum, et ignis devorat ligna, sic mœror et tristitia excruciat cor viri Prov. 25.. Ad satietatem. Quia scilicet boni videbunt eos a se justo Dei judicio separatos, amissa potentia qua sæviebant contra bonos, et vindictam Dei in illos tantam, ut majorem non exposcant. Qui modo dicunt, Usquequo, Domine, non vindicas sanguinem nostrum Apoc. 6.? Satiabuntur quoque de beatitudine sua, agentes gratias visa impiorum ineffabili pœna.

Ezekiel 39:17Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus: Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 14:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 14:10I Regum 14I Regum 14:12 →