I Regum 19:5
Projecitque se, et obdormivit in umbra juniperi: et ecce angelus Domini tetigit eum, et dixit illi: Surge, et comede. + 19.5 Et ecce angelus Domini tetigit. RAB. Angelus qui Eliam pavit, magni consilii angelum signat; cujus opera, tam in corporali quam in spirituali natura subsistimus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 28:11Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco. + 28.11 Tulit de lapidibus, etc. ISID. Dormitio Jacob in itinere, mors Christi in cruce. Lapis capiti suppositus, Christus est secundum humanitatem, quem Jacob unxit, ut Christus signaretur, enim Grece, unctus Latine. Caput autem Christus Deus. Lapis ergo capiti Jacob suppositus, signat humanitatem Christi conjunctam Deo assumenti. Caput enim viri Christus , caput Christi Deus I Cor. 11
Psalms 34:10Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum. + 34.10 Omnia ossa mea dicent. Carnales non habent verbum laudis et confessionis, quia infirma apud te penitus silent; sed fortia, te magnum laudant et tremunt. ID. Omnia ossa. Omnis fortitudo mentis, quia hoc alius dicere nequit, scilicet: o Domine, quis? etc., quasi nullus, quia ipse solus eripuit: Inopem de manu. CASS., AUG. Genus humanum inops, quia mortale; egenum, quia in sudore quærit panem; pauper, quia, de pura sapientia dejectus, tenuem et umbratilem habet rationem. 1
Daniel 9:21adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini.
Acts 12:7Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus. + 12.7 Lumen. Signum præsentiæ angeli Dei cujus præsentia soli Petro lumen præbebat, nec aliis refulgebat. Percussoque. RAB. Tactum corporalem, corpore ex ære sumpto, potuit habere angelus.
Hebrews 13:5Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam: + 13.5 Sint mores. Postquam sua Hebræi perdiderant, volebant iterum congregare: quod Apostolus prohibet. Sed ne dicerent: Quid si necessaria defecerint? subdit consolationem. Sine avaritia. Avarus est qui tenax est in largiendo, cupidus in accipiendo. Non te deseram. Hoc Deus dicit omni speranti in se, sicut Josue, ita est nobiscum, ut confidenter dicamus, etc. Neque derelinquam. Derelinqueretur qui fame periret: sed quia hoc non est, ne sit homo cupidus.