Acts 12:7
Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus. + 12.7 Lumen. Signum præsentiæ angeli Dei cujus præsentia soli Petro lumen præbebat, nec aliis refulgebat. Percussoque. RAB. Tactum corporalem, corpore ex ære sumpto, potuit habere angelus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 22:29Quia tu lucerna mea, Domine, et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.
1 Kings 19:7Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede: grandis enim tibi restat via.
Psalms 107:14In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.]
Psalms 142:6Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi. + 142.6 Memor fui. AUG. Hoc dicunt membra, etc., usque ad sed non esse cœpisti. Meditatus sum. Quia utique omnia bona sunt, in quo percipit, quia quidquid in se boni est, a Deo est. In factis manuum. Ac si dicat: Quæsivi in opere artificem, et in conditis omnibus conditorem: creatura tua facta est mihi spectaculum. Memor fui dierum. CAS. Recolens iste quod fecit cœlum et terram, et quod benefecit antiquis, obliviscitur miseriarum mundi. Et ex his quæ Deus fecit se consolatur. 1
Isaiah 37:30Tibi autem hoc erit signum: comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum. + 37.30 Tibi autem. ID. Omnia hæc per nuntios Propheta ad Ezechiam loquitur, quid Sennacherib dixerit, quid ei Dominus responderit: nunc ad ipsum verba convertit, ne dubitet ventura quæ prædixit. In hoc enim maxime prophetis credebatur, quia non solum longe post futura, sed in proximo complenda testabantur. Et in anno. Scilicet imminente messe, irruerunt Assyrii, et vastaverunt messes, et vineta, et oliveta: et ob nimiam obsidionem, quod ex granis repertum est, habuerunt in victum primo anno et secundo; quia enim in anno obsidionis serere non potuerunt, quæ repererunt ex pomis et frugibus sumpserunt.