The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 5 › I Regum 5:16

I Regum 5:16

absque præpositis qui præerant singulis operibus, numero trium millium et trecentorum, præcipientium populo et his qui faciebant opus. + 5.16 Absque præpositis. Præpositi autem sunt sacræ Scripturæ conditores quorum magisterio crudimur inscios docere, contemptores corripere, et invicem onera nostra portare. Trium millium. Propter fidem Trinitatis, quam sancta eloquia prædicant. Quod in Paralipomenis tria millia sexcenti scripti sunt, ad perfectionem eorum respicit. Senarius enim, in quo mundi completus est ornatus, perfecta bonorum opera significat: et quia sancta Scriptura cum fide veritatis opera justitiæ docet habenda, recte præpositi operum templi tria millia et sexcenti fuerunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Beside the chief of Solomon’s officers which were over the work, three thousand and three hundred, which ruled over the people that wrought in the work.

In Context

15Fueruntque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte, + 5.15 Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum, qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte. BEDA, ibid. Nec prætereundum quod septuaginta et octoginta millia portantium onera et latomorum cum præpositis suis non fuerunt Isrælitæ, etc., usque ad Quidam utraque virtute præditi ad opus domus Domini conveniunt; unde: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, etc. I Thes. 5.. Latomorum. BEDA, ibid.. Latomi sunt cæsores lapidum, etc., usque ad quia eruti de potestate tenebrarum ad arcem virtutum quæ est in unitate Ecclesiæ pervenimus.

17Præcepitque rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos: + 5.17 Præcepitque rex ut tollerent. BEDA, ibid. Ad ædificandum domum Domini primo ligna et lapides de monte cæduntur, etc., usque ad unde: Superædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum Ephes. 2.. Lapides grandes. BEDA, ibid., cap. 4. Vel lapides pretiosi, grandes, quadrati, primi sunt magistri, qui ab ipso Domino audiere verbum salutis. Superpositi vero ordines lapidum vel lignorum sequentes sacerdotes vel doctores, quorum prædicatione crescit Ecclesia et ornatur virtutibus. RAB. ex Bed. Quali autem colore fuerunt lapides, etc., usque ad marmor candidum ex quo constructa est domus electorum, actionem mundam et conscientiam ab omni nævo corruptionis castigatam significat; unde: Mundemus nos ab omni inquinamento, etc. II Cor. 7.. In fundamentum templi. BEDA, ibid. Fundamentum est Christus, etc., usque ad ut abjectis verbis, factis cogitationibusque supervacuis, ad portandum onus Ecclesiæ digni fiant.

Read all of I Regum 5

Cross References

1 Kings 9:23Erant autem principes super omnia opera Salomonis præpositi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant. + 9.23 Quinquaginta. ID. Quinquagesimo die post Pascha et lex in monte Sina tributa est, et Spiritus paracletus super discipulos venit. Quid ergo significat iste præpositorum numerus, nisi quod hi qui Spiritus sancti gratia legis Domini scientiam habere merentur, ipsi et se et alios bene regere possunt?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 5:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 5:15I Regum 5I Regum 5:17 →