The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 3 › 2 Chronicles 3:7

2 Chronicles 3:7

Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et parietes, et ostia: et cælavit cherubim in parietibus. + 3.7 Postes et parietes, etc. Texit, cum aditum fidei ipso Domino pandente qua veritate reluceat omnibus Ecclesiam intrantibus ostendit. Ostium templi Christus est, per quem venitur ad Patrem, qui ait: Ego sum ostium, etc. Joan. 10. In Regum ita scriptum est: Oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti latitudis et viginti altitudinis III Reg. 3.. Oraculum dicitur Sanctum sanctorum, quia ibi divina et angelica locutione hominibus secreta revelantur. Unde: Oraculum in abditis id est, interiori domo factum est, quia in superna patria angelorum visio et allocutio et ipsa Dei præsentia revelabitur. Quod dicit viginti cubitos altitudinis, parietem cedrinum significat, qui oraculum ab æde exteriori segregat. Cœlavit cherubim. Habet hæc domus, sicut in Regum legitur, cælaturas eminentes, cum sancti opera virtutum non in oculto agant, sed exemplum omnibus præferunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He overlaid also the house, the beams, the posts, and the walls thereof, and the doors thereof, with gold; and graved cherubims on the walls.

In Context

6Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo. + 3.6 Stravit quoque pavimentum, etc. Sicut latitudo parietis in altum exsurgens, et ad laquearia perveniens, provectus virtutum quibus sancti ad cœlum perveniunt, vel sanctorum choros sibi per varia tempora succedentes significant: ita æqualitas pavimenti concordem eorum humilitatem, qua in hac vita positi sociali charitate conversantur. Pavimentum pretioso marmore stratum multo decore, et marmor tectum tabulis abiegnis, quia vita justorum primo fidei firmitate munienda est in corde: post virtutum latitudine ornanda in opere. Quid enim prodest decor marmoris tabulis obtectis, nisi aliquid mysticum ostendat? sed bonorum amplitudinem operum fortitudine fidei fulciendam esse significat. Abies vero alta et durabilis mentem electorum infima spernentem, cœlestibus inhærentem, et virtutem patientiæ excellentem demonstrat. Auri laminæ marmori de tabulis abiegnis superpositæ latitudo est charitatis de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, quæ sicut aurum aliis metallis, ita cæteris virtutibus in templo Dei præfulget.

8Fecit quoque domum Sancti sanctorum: longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti: et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis. + 3.8 Fecit quoque domum, etc. Oraculum ubi erat arca viginti cubitos habebat in longitudine, latitudine, altitudine, id est per quadrum: quia in superna patria ubi regem in decore suo vident sancti, sola charitas divinæ et supernæ gratiæ per omnia fulget. Unde in sequentibus: Laminis aureis texit eam III Reg. 6., id est, mœnia supernæ civitatis gratia charitatis implevit. Talentis sexcentis, etc. In talentis ponderis perfectio quæ charitatis perfectionem exprimit, sicut perfectio senarii per quem centenarius multiplicatur, ut fiant sexcenti.

Read all of 2 Chronicles 3

Cross References

Exodus 26:29Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis. + 26.29 Ipsas quoque tabulas deaurabis ID., ibid. Tabulæ deauratæ tabernaculi præfulgent, etc., usque ad sed etiam supernæ retributionis lucem legunt. Quos operies laminis. ID., ibid. Laminis aureis vectes operiuntur, etc., usque ad cum spiritualis intelligentia mysteriis plena ostenditur.

1 Kings 6:29Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis cælaturis et torno: et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes. + 6.29 Sculpsit variis cœlaturis. BEDA, ibid., cap. 14. Sculpuntur parietes torno, etc., usque ad longo usu virtutum exercitata didicit. Et palmas. ID., ibid. Palmas facit, cum memoriam æternæ remunerationis sanctorum mentibus infigit, ut eo minus ab arcæ justitiæ cadant, quo mercedem justitiæ semper ante oculos habent. Et picturas varias. Facit picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes, cum omnes multifarias virtutum operationes fidelibus tribuit, viscera scilicet misericordiæ, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, etc., super omnia autem charitatem, quæ est vinculum perfectionis Col. 3.. Hæ virtutes, cum in tantam electis consuetudinem venerint, ut naturaliter insitæ videantur, quid aliud quam quia ut picturæ domus Domini prominentes de pariete exeunt? Quia verba et opera veritatis non adhuc ab aliis extrinsecus discunt, sed sibimet infixa radicitus parata semper ab intimis cordis, quæ sunt agenda vel docenda proferunt. Diximus autem quod pavimenti æqualitas, humilem concordiam fraternitatis significat: ubi cum sint Judæi vel gentes, barbari et Scythæ, liberi et servi, nobiles et ignobiles: cuncti se in Christo esse fratres, et eumdem patrem habere in cœlis gloriantur. Concordissima enim humilitas supernorum civium nulli dubia est. Texit ergo Salomon pavimentum domus auro in oraculo intrinsecus, et in templo extrinsecus: quia Christus angelos et animas justorum in cœlis, plenario dono perfectionis implevit, et peregrinantes in sæculo cives patriæ cœlestis, signaculo dilectionis æterno, a mortalium vilitate secrevit. Unde: In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem Joan. 13..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 3:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 3:62 Chronicles 32 Chronicles 3:8 →