The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 6 › I Regum 6:9

I Regum 6:9

Et ædificavit domum, et consummavit eam: texit quoque domum laquearibus cedrinis. + 6.9 Laquearibus. BEDA, ibid., cap. 9. Laquearia sunt tabulata, quæ magno decore composita et ornata, ab inferiori parte trabibus affiguntur, et quia ternæ altitudinis domus Domini facta erat, terna habebat laquearia. Sanctis sublimioribus scilicet, quorum opus et doctrina cunctis in templo proposita, quasi longius in alto præeminent; quicunque intercedendo, exhortando, animas infirmorum ne deficiant, protegant. Cedrinis. ID., ibid. Cedrus arbor imputribilis, etc., usque ad nisi diligere Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum tanquam nos ipsos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So he built the house, and finished it; and covered the house with beams and boards of cedar.

In Context

8Ostium lateris medii in parte erat domus dextræ: et per cochleam ascendebant in medium cœnaculum, et a medio in tertium. + 6.8 Ostium lateris. BEDA, ibid, cap. 8. Qui dam hunc locum male intelligentes, etc., usque ad et bene unum ostium, propter consonam in omnibus sanctis fidem et dilectionem veritatis. Ascendebant in medium cœnaculum et a medio in tertium. Et ædificavit. BEDA ibid. Notandum quod triginta cubiti altitudinis de quo supra legitur, etc., usque ad quia consona mente et voce omnes divinæ majestatis gloriam collaudabunt.

10Et ædificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis. + 6.10 Tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis. BEDA, ibid. Hic supremum ipsius domus tectum dicitur, etc., usque ad in spiritu et virtute Eliæ.

Read all of I Regum 6

Cross References

1 Kings 6:14Igitur ædificavit Salomon domum, et consummavit eam.

1 Kings 7:51Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit quæ sanctificaverat David pater suus, argentum, et aurum, et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini. + 7.51 Perfecit omne opus. ID., ibid. Dum status sæculi geritur, facit quidem opus domus Domini, sed nondum perficit, quia corda electorum Dominus, ut bona operentur, inspirat et adjuvat; nullum tamen in hac vita commorantem absque peccato esse tribuit. Namque hoc futuræ beatitudini reservat. Perficit vero omne opus templi Salomonis et dedicacationi aptum reddit, cum noster pacificus in die novissima electos resurrectionis immortalitate glorificat, et æternum perducit ad regnum. Unde templum septem annis ædificatum, octavo autem perfectum ac dedicatum est. Cui tempore convenit quod sequitur: Et intulit quæ sanctificaverat. ID., ibid. Sanctificaverat David pater Salomonis argentum, cum Deus Pater eloquentes gratia sui Spiritus ad loquendum verbum Dei confortat. Sanctificat aurum, cum naturali ingenio præditos ad intelligendam legem illuminat. Sanctificat etiam vasa, cum omnibus Ecclesiæ filiis Spiritus sancti gratiam largitur. Hæc sanctificata Salomon infert in templum, cum Dominus peracto judicio doctorum et cæterorum fidelium cœtum in gaudium cœlestis regni introducit. Reposuitque in thesauris domus Domini. ID., ibid. Quia deos suos abscondit in abdito vultus sui a conturbatione hominum. Multi sunt thesauri in una domo Domini, quia in una Ecclesia sancti meritis distant. Et una est patria cœlestis, quamvis in ea stella a stella differat in claritate II Cor. 15.. Quod utrumque distributor præmiorum demonstravit, cum ait: In domo Patris mei mansiones multæ sunt Joan. 15..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 6:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 6:8I Regum 6I Regum 6:10 →