Petri i 1:9
reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum. + 1.9 Salutem animarum. Hæc salus multum est amanda, quia de hac salute multum exquisierunt, quando vel quo ordine salus æterna mundo adveniret; unde dicitur: Multi prophelæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt Matth. 13..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Receiving the end of your faith, even the salvation of your souls.
In Context
Cross References
Hebrews 11:13Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. + 11.13 Et salutantes. Utitur verbo translato a navigantibus, qui longe prospiciunt desideratas civitates, quas antequam ingrediantur, salutatione præveniunt. Ex metaphora ergo navigantium dicit, Et salutantes; id est gaudentes et desiderantes eas, sicut faciunt nautæ longe visis civitatibus. Et ideo confitebantur quod essent ipsi peregrini, qui in aliena patria nihil habent. Hospites. Hi de patria non sunt, et isti confitebantur se non esse de mundo, neque aliquid se habere in mundo, ideoque hoc confitebantur. Qui autem hoc dicunt, dant intelligi quod aliam patriam quærunt, quod ipsi significare volebant. Et ne putaret quis quod illam appeterent de qua exierant, subditur: Et si quidem, etc.