The Bible Software
bible.softwarePetri iPetri i 1 › Petri i 1:10

Petri i 1:10

De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt: + 1.10 Prophetaverunt. Palam hominibus loquendo et exponendo ea quæ in occulto internæ contemplationis ipsi cognoverant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Of which salvation the prophets have enquired and searched diligently, who prophesied of the grace that should come unto you:

In Context

9reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum. + 1.9 Salutem animarum. Hæc salus multum est amanda, quia de hac salute multum exquisierunt, quando vel quo ordine salus æterna mundo adveniret; unde dicitur: Multi prophelæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt Matth. 13..

11scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias: + 1.11 In quod vel, etc. Quod tempus, id est quo anno, vel sub quo principe. Quale, bellicosum vel pacificum, vel quo ordine, per partum virginis, vel quo alio modo. Spiritus Christi. Archangelos et propinquos, vocat spiritus, per quos operatur Dominus, quia Christo sunt subjecti. Posteriores glorias. Duæ sunt glorificationes Domini secundum suscepti hominis formam. Una qua resurrexit a mortuis, et alia qua ascendit in cœlum ante oculos apostolorum. Restat tertia, et ipsa erit in conspectu hominum, cum in majestate venerit ut reddat cuique secundum opera sua.

Read all of Petri i 1

Cross References

Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.

Daniel 2:44In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

Haggai 2:7Quia hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo cælum, et terram, et mare, et aridam.

Matthew 13:17Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt. + 13.17 Et justi. Lucas justos reges dicit, quia motus suos bene regunt

Luke 10:24Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt. + 10.24 Quod multi prophetæ. Prophetæ et justi a longe Domini gloriam viderunt per speculum et in ænigmate; sed apostoli præsentem Dominum habentes, et ab ipso quæ volebant interrogantes, non per angelos vel varias visionum species docebantur.

Luke 24:44Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Petri i 1:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Petri i 1:9Petri i 1Petri i 1:11 →