The Bible Software
bible.software1 Peter1 Peter 3 › 1 Peter 3:20

1 Peter 3:20

qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam. + 3.20 Quando exspectabant Dei patientiam. Cum patientia Dei invitaret illos ad pœnitentiam, parcens illis per centum annos quibus Nœ ædificabat arcam, per quam ostendebatur quid futurum esset in mundo. Ipsi ergo non utebantur patientia Dei ad pœnitentiam, sed exspectabant eam quasi esset duratura semper. Nœ. Nœ interpretatur requies, et significat Christum qui dat suis fidelibus requiem animarum. Cum fabricaretur arca. BEDA. Sicut arca fabricata est de lignis levigatis, sic Ecclesia de collectione fidelium animarum: et sicut pereunte mundo pauci salvi facti sunt per aquam: sic ad comparationem pereuntium parvus est electorum numerus, quia angusta est via quæ ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Which sometime were disobedient, when once the longsuffering of God waited in the days of Noah, while the ark was a preparing, wherein few, that is, eight souls were saved by water.

In Context

19In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit: + 3.19 In carcere. ID. Qui habent sensum obscuratum tenebris, merito etiam in hac vita dicuntur carcere inclusi, et in hoc interiori carcere mentis operibus injustis gravantur, donec carne soluti in exteriores tenebras projiciantur æternæ damnationis. Habent et justi hic carcerem, sed tribulationum, reprobi vero vitiorum.

21Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi. + 3.21 Quod et vos similis formæ. Baptisma facit salvos, baptisma dico similis formæ, id est per omnia assimilatum illi arcæ, quia quidquid ibi carnaliter, hic spiritualiter geritur. Non carnis depositio, etc. Non dico illum baptisma salvare, ubi tantum est depositio sordium carnis, id est ubi caro tantum abluitur exterius (quod hæretici habuerunt), sed ubi est interrogatio puræ conscientiæ, id est, ubi interrogatur et exigitur a baptista bona conscientia baptizandi: quia tale baptisma salvat, aliud occidit; interrogatio facta est tendens in Deum, ut per bonam conscientiam unum efficiatur cum Deo.

Read all of 1 Peter 3

Cross References

Genesis 6:5Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, + 6.5 Videns autem Dominus, etc. Non in Deum pœnitentia cadit, aut dolor cordis, cui est de omnibus tam fixa sententia quam certa præscientia: sed utitur Scriptura usitatis verbis, coaptans se nostræ parvitati, ut ex cognitis incognita cognoscamus. Nam ira Dei non est perturbatio animi, sed judicium quod irrogatur peccatori: cogitatio vero cordis ejus, mutandarum rerum immutabilis ratio.

Genesis 7:13In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam:

Genesis 8:1Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ. + 8.1 Recordatus est autem Deus Nœ, etc. Adduxit spiritum super terram, etc. ALCUIN., quæst. in Gen. De illo spiritu intelligi potest de quo dictum est, Spiritus Dei ferebatur super aquas: tunc ferebatur, ut, congregatis in suum locum, terra appareat: nunc adducitur, ut, ablatis aquis diluvii, faciem terræ revelaret. Potest per spiritum ventus intelligi, juxta illud psalmi CVI: Et stetit spiritus procellæ, cujus scilicet flatibus aqua recederet.

Isaiah 30:18Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri; et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus: beati omnes qui exspectant eum !

Matthew 24:37Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis: + 24.37 Sicut autem. Subitum adventus sui diem plurimis affirmat exemplis: nam et fulguri cito omnia transvolanti comparavit et diebus Nœ, vel Loth secundum alium evangelistam æquiparat.

Luke 13:24Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt. + 13.24 Contendite intrare, etc. Quasi diceret: Vere pauci, et illi cum magnis laboribus, quia nisi mentis intentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima ad ima semper revocatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 Peter 3:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Peter 3:191 Peter 31 Peter 3:21 →