The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 6 › Romans 6:3

Romans 6:3

an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? + 6.3 An ignoratis. Mortui peccato quod fit in baptismo, non debemus ei iterum vivere, ut iterum mori sit ei necesse: quia in morte Christi, id est, in similitudine mortis Christi ut sicut semel mortuus est carne, et semper vivit, ita nos semel mortui malo per baptismum, semper vivamus bono. Vel in morte dicit: quia mors est causa hujus purificationis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Know ye not, that so many of us as were baptized into Jesus Christ were baptized into his death?

In Context

2Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? + 6.2 Mortui sumus. Id est liberati a peccato per baptismum, ut jam non dominetur in nobis per gratiam. Mori enim peccato, est liberari a peccato. Quomodo adhuc, etc. Cum enim hoc præstiterit gratia, ut moreremur peccato, quid aliud facimus si vivimus in eo, nisi ut gratiæ simus ingrati?

4Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. + 6.4 Consepulti. Quidquid gestum est in cruce Christi, in sepultura, in resurrectione, in ascensione, in sedere ad dextram, ita gestum est, ut his rebus mystice non tantum dictis, sed etiam gestis configuretur vita Christiana. Attende singula Christi, qui vixerat vetus homo secundum pœnam, famem, sitim et hujusmodi, non secundum culpam: hoc modo vetustatem finivit et disposuit, ut dolorem crucis sustinens, sic haberet membra distenta et fixa, ne ad priores actus moverentur, a quibus etiam sepultus quievit, humanis subtractus aspectibus, exigens a nobis, ut vetustatem peccatorum cum dolore et gemitu pœnitentiæ deponamus: membra per continentiam et justitiam confixa sint, ne ad priora mala redeamus, a quibus ita perfecte quiescamus, ut nec eorum visio, nec memoria habeatur: et non solum hoc a nobis exigit in sacramento passionis, sed et eum si volumus imitari, efficit. Surrexit a mortuis. Mors et resurrectio Christi etiam sacramenta sunt.

Read all of Romans 6

Cross References

Acts 2:38Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. + 2.38 In nomine. In honore, vel in hac forma, quia in uno trium fides continetur.

Acts 19:5His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu.

Romans 6:8Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,

Romans 7:1An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit? + 7.1 An ignoratis. Hactenus de vi gratiæ: nunc, quod lex ultra non est tenenda, et agit de fine legis, et priori ejus inutilitate: non ergo mirentur Romani quia Apostolus dicit: Non estis sub lege, sed sub gratia: supra dicebatur non justificare, hic debere cessare; quia data usque ad Christum. Ordo: An ignoratis hoc scilicet: quia lex naturalis in homine dominatur quanto tempore vivit, quod non debetis ignorare; quia legem scitis, et ego loquor scientibus legem? in qua quod dico manifestatur, si spiritualiter intelligatur, vel lex Moysi dominatur in homine, ut ei obediat; quia et vos scitis legem Moysi, scientibus enim, etc. Et sic dupliciter potest legi littera, vel de lege naturali, vel de lege Mosaica. Vivit. Mortua enim dicitur lex, cum cessat ejus auctoritas.

1 Corinthians 5:6Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? + 5.6 Totam massam. Participes erant, dum paterentur reum. Sed si quis potestatem non habet, quem scit reum abjicere, vel probare non valet, immunis est. Et judicis non est sine accusatore damnare, ut nec Christus Judam abjecit.

1 Corinthians 6:9An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, + 6.9 An nescitis. Nota quod toties repetit, Nescitis; quasi: Me sequendo, hoc scire deberetis; sed sequentes pseudo, stulti facti estis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 6:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 6:2Romans 6Romans 6:4 →