1 Peter 4:19
Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis. + 4.19 Commendent animas suas, etc. Et quia incipit judicium a domo Domini, et per multas tribulationes oportet ingredi in regnum Dei, itaque hoc restat illis passuris: ut quando patiuntur secundum quod Deus vult, id est propter justitiam, commendent animas suas Deo, nil de se præsumentes, ut et hic, secundum quod vult, purget, et in futuro beatificet, quia fidelis est bona reddendo illis quos creavit. Patiuntur dico in benefactis, non propter peccata.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 31:5Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. + 31.5 Delictum meum. Diapsalma. Confessio, unde venia, sicut supra de rectione inveteratio. Feci cognitum. CASS. Dixi enim prius, etc., usque ad et Deus audit. 1
Psalms 138:8Si ascendero in cælum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. + 138.8 Si ascendero in cœlum, tu illic es, etc. AUG. Si me extulero, invenio repressorem; si de justitia mea superbiero, Tu ibi es, cujus vere est justitia. Si descendero, peccando venero, Ad infernum, vel in profundum, et nolens confiteri: dicam, quis me videt? Ades, ut vindices. Invenit consilium, sed sic potero fugere iratum. 1
Isaiah 40:27Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit? + 40.27 Quare dicis, etc. ID. Cum hæc propheta diceret, etc., usque ad sine judice sumus, et immerito affligimur. Via mea. Bona opera, non pertinent ad Deum terrena, non considerat quid quisque agat. Inde injuste opprimitur, quasi jumenta et pisces, sine rectore.
Isaiah 43:21Populum istum formavi mihi: laudem meam narrabit.]
Isaiah 54:16Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum; et ego creavi interfectorem ad disperdendum. + 54.16 Ecce ego. Non quod sim causa perditionis eorum, sed adversarius pugnans, victis perditionis, victoribus causa est præmii.
Daniel 3:16Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi.