Petri i 5:6
Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis: + 5.6 Humiliamini. BEDA. Quæ sit gratia quam Deus confert humilibus, etc., usque ad sequitur congrua merces exaltationis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Humble yourselves therefore under the mighty hand of God, that he may exalt you in due time:
In Context
7omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
Cross References
Exodus 3:19Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam.
Exodus 32:11Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta?
Deuteronomy 32:35Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. + 32.35 Mea est ultio, etc, Paulus de hoc loco sumpsit: Mihi vindictam, et ego retribuam Rom. 12. secundum merita. In tempore. Quasi, cum accepero tempus, ego justitias judicabo Psal. 74.. Hinc Moysi pro populo oranti dixit: In die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum Exod. 32. Juxta est dies perditionis. Unicuique. Quidquid enim finitur, brevissimum est, si æternitati comparatur. Secundum historiam Judæorum vindicta festinat, quia locum et gentem et omnem prosperitatem in brevi perdiderunt, quia prophetas et Salvatorem occiderunt.
2 Kings 22:19et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum: et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus:
2 Chronicles 12:12Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus: siquidem et in Juda inventa sunt opera bona.
2 Chronicles 32:26Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor ejus, tam ipse quam habitatores Jerusalem: et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiæ.