The Bible Software
bible.software1 Peter1 Peter 5 › 1 Peter 5:7

1 Peter 5:7

omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Casting all your care upon him; for he careth for you.

In Context

6Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis: + 5.6 Humiliamini. BEDA. Quæ sit gratia quam Deus confert humilibus, etc., usque ad sequitur congrua merces exaltationis.

8Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: + 5.8 Tanquam leo rugiens, etc. Sicut rugitus leonis impedit aures, ne alium sonum excipiant, sic diabolus fidelium mentes terrendo, et illicita suggerendo, a via veritatis, ne vocem Christi audiant, avertit.

Read all of 1 Peter 5

Cross References

1 Samuel 1:10cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,

Psalms 37:5quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me. + 37.5 Supergressæ sunt. AUG. Vel sustulerunt, id est, quia iniquitas elevavit caput superbi contra Deum, Deus gravavit, ut fasce, et compressit ne jam erigatur. 1

Psalms 56:3Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi. 1

Matthew 6:25Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? + 6.25 Ideo dico vobis, etc. Quia non potestis Deo servire et mammonæ. Ne sitis solliciti, quod est servire divitiis. Contemptum sæculi et fiduciam futurorum toto sermone præcepit, dum et mala sustinere et non ulcisci, et inimicos diligere jussit, et humanam gloriam fugere. Nunc vult confirmare per fidem in spe æternorum, quia plures sunt quos amor præsentium et desperatio futurorum torpentes facit. In sudore vultus paratur panis, sed labor est exercendus, sollicitudo tollenda est, quæ mentem perturbat: dum timet ne aut possessa dispereant aut eleborata non contingant. Animæ vestræ. Id est animalitati cui hæc necessaria sunt. Totam spem Deo committite, quia nihil, nisi quod decrevit ille, potestis acquirere vel retinere. Anima hic ponitur pro vita, quæ cibo sustentatur, ut ibi: Qui amat animam suam, perdet eam Joan. 12.. Animalitas cibo alitur: et ponitur hic pro vita: vivit cum pecoribus. Quam qui perdit propter Christum, inveniet eam spiritualem in vitam æternam. Nonne anima? etc. Non vita propter escam, nec corpus propter vestimentum, sed econtra. Ideo non sit sollicitus animus, ut percipiat quod propter se creatum est. Quasi dicat: Qui dedit majora, id est vitam et corpus, dabit et minora, id est victum et vestes. In his promissis veritatis nemo dubitet: Sit homo quod esse debet, mox adduntur ei omnia propter quem sunt facta.

Mark 4:38Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus? + 4.38 In puppi. HIER. Puppis mortuis pellibus vivos continet et fluctus arcet, et ligno solidatur, etc., usque ad: Tranquillitas magna; pax Ecclesiæ post pressuras, sive theorica post activam vitam. Dormiens. BEDA. Discipulis navigantibus Christus obdormit, quia fidelibus regni futuri quietem meditantibus et Spiritus sancti secundo flatu vel remigio proprii conatus mundi fluctus post terga jactantibus, subito Christi passio advenit, quo ascendente, etc., usque ad sed ad gubernatorem recurramus, illum sedulo excitemus, qui non servit, sed imperat ventis, qui omnia sedabit, qui portum salutis indulgebit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 Peter 5:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Peter 5:61 Peter 51 Peter 5:8 →