bible.software › I Samuelis › I Samuelis 14 › I Samuelis 14:2
I Samuelis 14:2
Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato, quæ erat in Magron: et erat populus cum eo quasi sexcentorum virorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Saul tarried in the uttermost part of Gibeah under a pomegranate tree which is in Migron: and the people that were with him were about six hundred men;
In Context
1Et accidit quadam die ut diceret Jonathas filius Saul ad adolescentem armigerum suum: Veni, et transeamus ad stationem Philisthinorum, quæ est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit. + 14.1 Jonathas. Columbæ donum. Hi sunt qui dono Spiritus sancti replentur, per quos Dominus hæreticorum conventus dissipat, atque in fugam vertit. Armiger ejus spiritualium discipuli, qui non per plana, sed ardua iter arripiunt: quia sacerdotes hostibus contraire nequeunt, si non per arctam viam gradientes, inter utrumque Testamentum, et inter prospera et adversa, quasi duos scopulos dextra lævaque, incedunt, et ad alta contemplationis toto animi nisu conscendunt. Jonathas non nisi provocatus ad hostes transit: quia catholici adversus hæreticos non contentionem commovent, nisi prius ad certamen provocentur. Jonathas ergo in agro culturæ hostes prosternit: et doctores in meditatione Scripturæ hæreticos vincunt.
3Et Achias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quo isset Jonathas.
Read all of I Samuelis 14
Cross References
1 Samuel 13:15Surrexit autem Samuel, et ascendit de Galgalis in Gabaa Benjamin. Et reliqui populi ascenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabant eos venientes de Galgala in Gabaa, in colle Benjamin. Et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo, quasi sexcentos viros.
Isaiah 10:28[Veniet in Ajath, transibit in Magron, apud Machmas commendabit vasa sua.
This Verse In Other Editions
Study I Samuelis 14:2