The Bible Software
bible.software1 Samuel1 Samuel 2 › 1 Samuel 2:21

1 Samuel 2:21

Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias: et magnificatus est puer Samuel apud Dominum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD visited Hannah, so that she conceived, and bare three sons and two daughters. And the child Samuel grew before the LORD.

In Context

20Et benedixit Heli Elcanæ et uxori ejus: dixitque ei: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro fœnore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum.

22Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israëli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi:

Read all of 1 Samuel 2

Cross References

Genesis 21:1Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est. + 21.1 Visitavit autem Deus Saram, etc. Circumcisionis figura multiformis est. Signaculum enim est secundum Apostolum justitiæ fidei, Abrahæ et semini ejus, et judicium castigandi eos qui ad hoc semen et fidem pertinerent; et prophetia nascitur de hoc semine Salvatoris, qui nos in præsenti per baptismum ab omni peccato mundaret, et in futuro post resurrectionem ab omni mortis corruptione liberaret. Octonarius autem resurrectionis gloriæ convenit: Dominus enim octavo die, id est post septimam sabbati resurrexit; et nos post sex ætates hujus sæculi, et septimam sabbati, id est, quietem animarum, quæ interim in alia vita geritur, quasi octavo tempore resurgemus, ab omnibus carnalibus concupiscentiæ corruptionibus et vitiis in quibus luxuria maxime regnat exspoliati.

1 Samuel 1:19Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino: reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam: et recordatus est ejus Dominus. + 1.19 Et recordatus est ejus Dominus. ID. Quia Anna Dominum devote postulavit, concepit et peperit. Sic Ecclesia per naturalem intellectum orans, mysterium incarnationis corde concepit, ore confessionis genuit. Et adoraverunt. ORIG., ubi supra. Non invenitur orare in hoc cantico, etc., usque ad si autem dimiserit, vincit Amalec inimicus Dei

1 Samuel 3:19Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram.

Proverbs 3:4et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus. + 3.4 Et invenies gratiam. Coram Domino, etc., usque ad et proximis exemplum vivendi præbeat.

Luke 1:80Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.

Luke 2:52Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines. + 2.52 Proficiebat sapientia. BEDA. Sicut est carnis ætate proficere, etc., usque ad utraque pariter salvaretur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 1 Samuel 2:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Samuel 2:201 Samuel 21 Samuel 2:22 →