Job 38:4
Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi, si habes intelligentiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Where wast thou when I laid the foundations of the earth? declare, if thou hast understanding.
In Context
3Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi.
5Quis posuit mensuras ejus, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam?
Cross References
Job 15:7Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus? + 15.7 Nunquid primus homo. Hæc autem Dei defensio ab eis ideo assumitur, etc., usque ad pensa quod consilium ignoras.
Psalms 104:5Mementote mirabilium ejus quæ fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus: + 104.5 Mementote et cætera. AUG. Quærite ipsum, etc., usque ad si id quod Deus est, magnum est quærere, vel quæ fecit videte. Prodigia, etc. ID. Paulatim ascendit de prodigiis visibilibus ad judicia: inde ad æternum testamentum, ubi et præceptum et promissum. 1
Proverbs 8:22[Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio. + 8.22 Dominus possedit me. Hucusque locutus est parabolice ad Filium, nunc vero quia mentionem fecerat de sapientia, et non dixerat quæ esset, et quantæ dignitatis, quasi incidenter ostendit et commendat eam secundum utramque naturam, scilicet divinam et humanam, dicit Dominus, etc. Viæ Domini sunt opera, etc., usque ad caro enim ejus propter opera, divinitas ante opera.
Proverbs 30:4Quis ascendit in cælum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? + 30.4 Quis ascendit in cœlum. Filius Dei post resurrectionem, et nostræ resurrectionis tempore descensurus est ad judicium. Quis continuit. Omnis spiritus, angelorum, hominum, animalium et procellarum, ne deficiat, Dei potentia continetur. Quis suscitavit omnes. Et nunc omnia, quæ per orbem vivunt et crescunt, homines, animantia, germina, Deus, ut sua vita subsistant, excitat: et in die judicii genus humanum a quatuor ventis a morte excitabit. Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, Dei patris et filii nomen dicit: cujus mysterium sæcularis scientia naturaliter scire non potuit, quamvis esse Deum, qui omnia fecerit, per facta intelligere possit. Si nosti: tu scilicet, qui tuam sapientiam jactans, nostræ fidei mysteria stultitiam vocas.
Hebrews 1:10Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli. + 1.10 Et tu. Post humanitatis excellentiam, iterum redit ad æternitatem Filii. In principio. Quia Creator ante creata exsistit sine ullo initio. Manuum. Virtus jussionis, id est, potentia voluntatis vocatur manus, quia ut voluit facta sunt omnia.