The Bible Software
bible.softwareMarkMark 2 › Mark 2:25

Mark 2:25

Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant? + 2.25 Nunquam legistis, etc. Præ cæteris in medium affert Davidem, qui legis sanctimoniæ adversatus videri potuit. Facit autem hoc eo consilio quo per honorem et reverentiam quam Davidi deferebant, compescat impudentem sycophantiam, quam apostolis maligne intentarunt. Quasi diceret: An non Davidem legis servitute obstrictum meministis? Ego autem, etsi Filius hominis dicar, sabbati Dominus sum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said unto them, Have ye never read what David did, when he had need, and was an hungred, he, and they that were with him?

In Context

24Pharisæi autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet?

26quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant? + 2.26 Sub Abiathar, etc. Non te turbet quod alii dicunt Achimelech, ambo enim tunc illic aderant. Achimelech pater, et Abrathar filius: qui occiso patre a Saule, comes exsilii David factus est, et eo regnante summus pontifex majoris nominis quam pater: et ideo dignus cujus Dominus mentionem faceret, quasi summi sacerdotis, etiam patre vivente. Panes propositionis. BEDA. Quasi dicat: Si David et Achimelech a nobis non reprehenduntur, sed pro fame excusantur, cur in his causam improbatis quam in cæteris probatis? quamvis sit, etc., usque ad et omnes filii Ecclesiæ sacerdotes sunt, juncti in sacerdotium sanctum, offerentes seipsos spirituales hostias Deo. Et dedit eis. Hoc secutus. Misericordiam volo, et non sacrificium Ose. 6.: melius judicavit a famis periculo homines liberare quam sacrificium offerre. Hostia Deo placabilis, hominum salus.

Read all of Mark 2

Cross References

1 Samuel 21:3Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris.

Matthew 21:16et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? + 21.16 Dixit eis. Non patet calumniæ, non, ait, bene faciunt vel male, vel ætati parcite, sed temperat, et se tacente verba puerorum testimonio Scripturæ confirmat. Infantium et lac. Testes miraculorum. Christi infantes dicuntur, non ætate, sed simplicitate. Lactentes quasi lacte, id est, miraculorum suavitate delectati, quæ dicuntur lac, panis vero doctrina perfecta.

Matthew 22:31De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis: + 22.31 Non legistis. In Moyse quem recipitis, alioquin posset apertiora de resurrectione testimonia prophetarum dare: sed prophetas Sadducæi non recipiunt.

Mark 12:26De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? + 12.26 Ego sum Deus, etc. BED. Cum multa apertiora testimonia de resurrectione posset proferre, etc., usque ad quæ cum animabus vel bona vel mala gesserunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 2:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 2:24Mark 2Mark 2:26 →