I Samuelis 28:3
Samuel autem mortuus est, planxitque eum omnis Israël, et sepelierunt eum in Ramatha urbe sua. Et Saul abstulit magos et hariolos de terra. + 28.3 Samuel autem. RAB. in lib. Reg., tom. 2. Samuel superius mortuus legitur: sed causa resurrectionis ejus repetitur, ad damnationem Saulis, qui relicto Deo, contra legem, pythonem consulebat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 22:17Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt. + 22.17 Si pater virginis, etc. RAB. Sensus sententiæ historicus, de qua nascitur oratio. Si ergo historicus sensus regnum charitatis ædificat, cupiditatis dissipat, non est necesse allegorice exponi. Lector tamen sententiam dote rectæ fidei honorare debet et intactam sua expositione relinquere.
Leviticus 19:31Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. + 19.31 Ad magos. LXX: Ventriloquas, id est pythones, vel falsos prophetas, qui de ventre cordis sui fabulas quasdam et fetentes doctrinas proferunt. Neque ab ariolis, etc. LXX: Veneficis, qui dæmonum scilicet nomina invocant, et aliquando corpus curant, ut animam interficiant.
Leviticus 20:27Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur: lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos.
1 Samuel 7:17Revertebaturque in Ramatha: ibi enim erat domus ejus, et ibi judicabat Israëlem: ædificavit etiam ibi altare Domino. + 7.17 Ædificavit etiam ibi, etc. Lex præcepit, non ædificari altare, nisi ubi Dominus elegisset; sed ne immolarent diis construxit altare, in quo non reprehenditur.
1 Samuel 25:1Mortuus est autem Samuel, et congregatus est universus Israël, et planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in Ramatha. Consurgensque David descendit in desertum Pharan. + 25.1 Pharan. RAB. in lib. Reg., tom. 2. Oppidum est in Arabia vicinum Saracenis, qui in solitudine erant: per hoc transierunt filii Isræl, cum de monte Sinai castra movissent. Est autem contra australem plagam, et distat ab Haila contra Orientem itinere dierum trium. In deserto Pharan memorat Scriptura habitasse Ismælem, a quo Ismælitæ, qui nunc Saraceni dicuntur. Legimus et Chodorlaomor percussisse eos qui erant in deserto Pharan.
Isaiah 57:1[Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat: a facie enim malitiæ collectus est justus. + 57.1 Justus perit. HIER. Hæc referunt Judæi ad Isaiam, qui serra lignea sectus est a Manasse impiissimo rege, et alios prophetas, quos ipse occidit, viros misericordiæ. Sed verius hoc de illo dicitur, qui est summe justus. Et nemo est. Propter speculatores cæcos et canes mutos. Qui recogitet: quia cæci et muti ignorantes sapientiam, non cogitant ea quæ Dei sunt.