Isaiah 57:1
[Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat: a facie enim malitiæ collectus est justus. + 57.1 Justus perit. HIER. Hæc referunt Judæi ad Isaiam, qui serra lignea sectus est a Manasse impiissimo rege, et alios prophetas, quos ipse occidit, viros misericordiæ. Sed verius hoc de illo dicitur, qui est summe justus. Et nemo est. Propter speculatores cæcos et canes mutos. Qui recogitet: quia cæci et muti ignorantes sapientiam, non cogitant ea quæ Dei sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 14:13et planget eum omnis Israël, et sepeliet: iste enim solus inferetur de Jeroboam in sepulchrum, quia inventus est super eo sermo bonus a Domino Deo Israël in domo Jeroboam.
2 Chronicles 32:33Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et sepelierunt eum super sepulchra filiorum David: et celebravit ejus exequias universus Juda, et omnes habitatores Jerusalem: regnavitque Manasses filius ejus pro eo.
2 Chronicles 35:24Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Jerusalem: mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum, et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum.
Isaiah 42:25Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum; et combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit.] + 42.25 Super eum. Ut quod prius tacuerat, jam non taceret nec verbis, sed tormentis corriperet. Et non cognovit. Sicut historiæ tradunt, nec gentes hoc fieri in ultionem filii intellexerunt, nec Judæi malitia sua excæcati.
Isaiah 57:11Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es.
Malachi 2:2Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor.