I Samuelis 3:4
Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait: Ecce ego.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
That the LORD called Samuel: and he answered, Here am I.
In Context
Cross References
Genesis 22:1Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. + 22.1 Quæ postquam, etc. AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Jacobus dicit quod neminem tentat Deus; sed usualiter, tentare, pro eo quod est pro are, dicimus. Jacobus autem dicit de ea tentatione, qua quisque peccato [ Al., peccator] implicatur. Unde I Thess. 1: Ne forte tentaverit vos is qui tentat. Alibi enim scriptum est Deut. 13: Tentat vos Deus vester, ut sciat si diligatis eum, id est, vos scire faciat. Vires enim dilectionis suæ homo ignorat, nisi experimento cognoscat.
Exodus 3:4Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum. + 3.4 Cernens autem Dominus, etc. GREG., præf. in Moral., c. 2. Angelus qui Mosi apparuisse describitur, modo Dominus, modo angelus memoratur: angelus, quia exterius loquendo servit; Dominus, quia interius præsidens loquendi efficaciam tribuit. Cum enim loquens ab interiore regitur, et per obsequium angelus, et per inspirationem Dominus memoratur. Vocavit eum de medio, etc. GREG. lib. XXVIII Moral., c. 5. Sæpe simul et terrenis et cœlestibus substantiis per angelos loquitur Deus: sicut hic cum ignem rubumque sociavit, atque aliud superius, aliud inferius junxit. Quod tunc solum agitur, cum aliquod magnum ex conjunctione signatur. Nam per succensum rubum Mosen alloquens, ostendit quia doctor populi fieret, qui et legis flammam perciperet, et peccati spinam non vitaret: ut quod ex illo populo exiret, qui igne deitatis carnis nostræ peccata quasi rubi spinam acciperet, et inconsumptam humanitatis substantiam in ipsa divinitatis flamma servaret.
Isaiah 6:8Et audivi vocem Domini dicentis: [Quem mittam? et quis ibit nobis?] Et dixi: [Ecce ego, mitte me.] + 6.8 Quem mittam? Non cogit, sed voluntatem quærit: voluntas enim sola præmium meretur. Isaias autem, tanquam purgatus, offert se spontaneus. Mitte me. ID. Putat se bonum nuntiaturum, etc., usque ad non temeritatis esse, sed obedientiæ, quod se obtulerit.
1 Corinthians 12:6et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. + 12.6 Idem vero Deus. Hoc ait, ne Pater et Filius et Spiritus sanctus alia separatim operari videantur, ex eo quod Spiritui gratias, et Domino ministrationes, et Deo operationes supposuerat, omnia referens ad unum Deum subdit: Quia Deus operatur. Omnia in omnibus. Non uni omnia tribuit, sed in omnibus omnia operatur, ut quod non habet quis in se, habeat in alio, et sic maneat charitas et humilitas.
Galatians 1:15Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, + 1.15 Cum autem placuit. Quasi dicat: Tunc apparet me non didicisse, sed nec post. Segregavit ex utero matris. Unde de Jeremia legitur: Priusquam te formarem in utero, novi te Jerem. 1.. Qui ergo præscit futuros antequam sint, quoscunque vult nasci, facit ut sint, et jam natos quos vult per gratiam vocat ut justi sint, sicut Paulum vocavit per gratiam, ut annuntiaret Christum. Ex utero. Mater, Synagoga; uterus ejus et secretarii ejus sunt Pharisæi, de numero quorum separatus est.