Romans 1:7
omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. + 1.7 Vocatis sanctis. Non ideo vocati sunt quia sancti, sed ideo sancti effecti quia vocati: et ideo vocati, quia dilecti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 33:12Et Benjamin ait: [Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.] + 33.12 Et Benjamin. Videtur historiæ alludere, quia Benjamin patriarcha et propheta Jacob spiritu plenus unice amabat, et dispensatione Dei, locus divino cultui mancipatus, ejus tribui custodiendus decernitur; unde addit: Quasi in thalamo tota die, etc. Amantissimus. Christus est amantissimus Dei Patris, qui de seipso ait: Hic est Filius meus dilectus Matth. 17.. Hic habitat in dextera Patris confidenter, cui dicitur: Sede a dextris meis Psal. 109.. Aliter: Benjamin, de filio doloris filius dextræ dictus, exprimit Paulum de persecutore apostolum et vas electionis factum: ipse enim de hac tribu fuit; dignum autem erat ut sicut Domini præcursor prophetali oraculo prædictus est, ita magister gentium universo mundo profuturus, inter magna Ecclesiæ mysteria prædicaretur. In cujus mente Christus fiducialiter habitavit, cum inter innumera pericula coram gentibus et regibus eum constanter prædicavit. De cujus anima dicitur: Quasi thalamo tota die morabitur. Vel maritali connubio mira oblectatione perfruens, et virtutum prole fecundans, nulliusque vitii inquietudine secretum placidissimi pectoris derelinquens; vel in ea quasi in thalamo residens, tanquam sponsus speciosus, virgineas credentium mentes per prædicationem ejus suis jungit amplexibus. Unde: Adducentur regi virgines post eam Psal. 43.. Ipse quoque ait: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo II Cor. 11.. Divinitas quoque in humanitate Christi habitat confidenter. In thalamo morabitur, significat quod in utero Virginis cœlesti sponso juncta est Ecclesia, quæ in fortitudine potentiæ Christi et in operibus fiducialiter requiescit. Et inter humeros illius requiscet. Humeris onera portantur, ideo in eis robusta patientia designatur. Tanto autem libentius Christus in illo requievit, quanto pro ipso durissimos labores toleravit: tanto arctius amplexus est, quanto ab illius amplexu nullo terrore avulsus est. Unde ait: Quis nos separabit a charitate Christi? Rom. 8.
Song of Solomon 5:1[Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Sponsus Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. + 5.1 Veniat dilectus. Qui promisit se futurum mecum usque ad consummationem sæculi, modo cum magis indigeo majori gratia, me visitet. Veniat dilectus. Audiens Ecclesia se tentationibus probandam, provisioni dilecti non contradicit: sed ne superetur, auxilium illius quærit, qui non patitur nos tentari supra id quod possumus. I Cor. 10. Vel, potest ex voce perfectorum sic intelligi. Veniat dilectus. Quasi: Sicut eum semper diligimus, ei et servire curamus: sic ipse in tentationibus non sinat nos usque ad defectum concuti, sed jam reddet nobis mercedem piæ devotionis. Veni in hortum. Sponsus desiderio Ecclesiæ respondens, eadem quæ petebantur, se jam fecisse testatur: unde extranei multum in amorem ipsius possunt accendi. Veni, errantes corrigendo, infirmos sublevando, bona agentes confirmando, maturos mecum in requie collocando. Messui. Quadam falce mortis ab hac vita præcidi, et in cellaria beatitudinis perduxi. Comedi favum. Per favum, qui in Scripturis dulcedinem spiritualis intelligentiæ quærunt, et aliis dilucidant; per mel, qui epulas divini verbi sibi appositas libenter gustant, et his insatiabiliter vesci desiderant; per vinum, fortes cœlestium prædicatores; per lac, infirmi adhuc auditores, qui licet diversis studiorum modis discrepent, una tamen supernæ retributionis spe communes, supernus arbiter approbat. Comedite, amici. Non solum ipse piis electorum actibus delectatur: sed etiam hortatur fideles ad congaudendum super tali convivio, ut amplius inter se mutuam dilectionis curam exhibeant, et minores quod in majoribus viderint, memoriter imitari satagant. Inebriamini, charissimi. GREG. Post potum gaudii, ipsas virtutes bonorum retractando, torporem mentis discutite, et ad amorem æternorum accensi, temporales pœnas non sentiatis; sicut ebrius, qui obliviscitur omnium temporalium; comedit, nec satiatur: qui epulas Scripturarum didicit, justorum exempla novit, nec tamen vitam correxit; bibit, et non inebriatur, qui præcepta vitæ lætabundus audit, sed ad implenda piger remanet.
Matthew 6:8Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. + 6.8 Nolite ergo assimilari eis. Non enim apud Deum agendum est verbis, sed rebus, intentione cordis, affectu simplici. Quæ cum dicimus, non eum docemus, sed nos tempore orandi recordamur. Scit enim pater. Cur ergo scienti loquimur? Non ut nostræ faciamus indicium voluntatis, sed ut excitemus piæ devotionis obsequium.
Acts 7:59Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus. + 7.59 Obdormivit. Pulchre dictum est, Obdormivit, et non, Mortuus est, quia obtulit sacrificium dilectionis, et obdormivit in spe resurrectionis. Sancti non moriuntur, quia in melius mutantur, et vita temporalis in æternum vertitur. Saulus autem, etc. Non quidem lapidavit, sed lapidantibus consensit. Unde periret, nisi gratia Dei et pœnitentia ei subveniret; quia qui faciunt et consentiunt, digni sunt morte.
Romans 1:6in quibus estis et vos vocati Jesu Christi: + 1.6 Vocati Jesu Christi. Id est ab eo, scilicet Jesu Christo. Genitivus pro ablativo more Græco.
Romans 8:39neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro. + 8.39 Neque altitudo, neque profundum. Id est nec prospera vel adversa, unde Salomon: Divitias et paupertates ne dederis mihi: ne repletus mendax fiam, vel pauper rapiam, et perjurem nomen Dei Prov. 30.. Multi peccant altitudine, multi necessitate. Contra hoc proponitur Achaz in Isaia, qui nolebat petere signum neque in alto neque in profundo. Remedium de Christo, qui neque elatus potestate qua æqualis Patri, nec turbatus de ejectione mortis, qui est signum in alto, et in profundo: ne ille vel regia potestate extolleretur, vel ærumna turbaretur, sicut tunc erat pro bello Assyriorum.