Philippians 1:6
Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu: + 1.6 Confidens. Quasi: Deprecor ut stetis, et confido hoc ipsum fieri a vobis quod precor, non autem aliud; sed videte ne frustra confidam. Perficiet. Ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
John 6:29Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. + 6.29 Hoc est opus Dei. Fides per dilectionem operans, est opus, quia si desit facultas, non quæritur nisi voluntas. Merito etiam fides quæ per dilectionem operatur, opus dicitur, quæ est initium et finis totius boni.
Acts 16:14Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo. + 16.14 Purpuraria. Regina induta regali purpura vel purpuræ textrix, vel purpuram vendens, significat Ecclesiam quæ purpuram vendit, dum sanguinem pro Christo fundit, ut vita mercari possit. Purpura recte sanguinem colore et natura designat, quia de sanguine conchyliorum est confecta. Lydda apostolum, cum sociis suis domum intrare cœgit: quia repulsam prædicationem a Judæis Ecclesia devoto corde suscepit.
1 Corinthians 1:8qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.
2 Corinthians 2:3Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.
2 Corinthians 9:4ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia. + 9.4 Erubescamus. Si enim non fuerit hoc inventum, quod Apostolus testificatus est de his, et ipse erubescet et ipsi amplius confundentur.
Ephesians 2:4Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,