Thessalonicenses i 2:18
quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum: sed impedivit nos Satanas. + 2.18 Sed impedivit. Quod Deus impediri permiserit, ad majorem coronam istorum est, quia steterunt eo absente.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wherefore we would have come unto you, even I Paul, once and again; but Satan hindered us.
In Context
Read all of Thessalonicenses i 2
Cross References
Job 33:14Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
Matthew 4:10Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. + 4.10 Scriptum est. David Goliam tribus lapidibus de torrente prostravit, et Christus diabolum tribus testimoniis de lege. Dominum Deum tuum. Hoc vel ad diabolum dicitur: non quia ex devotione sit impleturus sed ut, econtra, quam ipse moliebatur scriptum ostendatur quod non ipse, sed Deus sit adorandus: vel, non diabolo, sed sibi secundum humanitatem et cuilibet homini hoc præceptum esse insinuat. Similiter, et illud: Non tentabis Dominum Deum tuum, scilicet Filium et Patrem et Spiritum sanctum, qui est unus Deus. Deus adoratur, et specialiter ei propter se servitur. Hic ostenditur, quod homo Christus, ut Deus et Dominus sit adorandus ex debito. Servies. Græce: enim servitus dicitur. Servitus communis Deo et homini et cuicunque, Græce dicitur. Illa vero quæ soli Deo debetur, latria dicitur: unde idololatria, quæ quod soli Deo debet, idolis dat. Nota diabolum in his vinci in quibus Adam vicit. Quem de gula tentavit, dum de ligno vetito gustare rogavit. De vana gloria, cum dixit Gen. 3.: Eritis sicut dii. De avaritia, cum ait: Scientes bonum et malum.
Romans 15:22Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.
2 Corinthians 11:12Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
Colossians 4:18Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen. + 4.18 Memores estote, etc. Antequam salutationem ponat, præmittit exhortationem dicens: Memores, etc.
Philemon 1:9propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi: