Colossenes 4:18
Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen. + 4.18 Memores estote, etc. Antequam salutationem ponat, præmittit exhortationem dicens: Memores, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The salutation by the hand of me Paul. Remember my bonds. Grace be with you. Amen.
In Context
17Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.
Cross References
Romans 16:23Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater. + 16.23 Et universa. Supra dixerat omnes Ecclesias; sed hic dicit Ecclesiam alterius provinciæ, unde Caius erat.
Colossians 4:3orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum), + 4.3 Ostium. Id est os meum faciat apertum: quod ad hoc datum est, ut inde prodeat verbum. Apertum est, quando multa et magna dicit.
1 Timothy 6:21quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen. + 6.21 Promittentes, circa fidem exciderunt, etc. Nihil enim sic amant isti, quam scientiam promittere, et fidem rerum verarum (quas credere parvuli præcipiuntur) velut imperitiam deridere.
2 Timothy 4:22Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.
Hebrews 13:3Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. + 13.3 Tanquam simul vincti, id est, sicut vobis vinctis velletis subveniri, vel laborantibus.