Thessalonicenses i 3:1
Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis, solis:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wherefore when we could no longer forbear, we thought it good to be left at Athens alone;
In Context
Read all of Thessalonicenses i 3
Cross References
Jeremiah 20:9Et dixi: Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius: et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens.
Acts 17:15Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt. + 17.15 Profecti. RAB. Ab Athenis fratres illi qui duxerunt Paulum, profecti sunt. Quidam de Sila dictum putant et Timotheo, quod de Macedonia ad Paulum profecti sint.
2 Corinthians 11:29Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? + 11.29 Non uror? Urunt omnes tribulationes, sed non ad consumptionem, imo ad purgationem. Iste affectus purgat: quia de charitate venit. Omnes qui scandalum patiuntur frixorium sunt habentium charitatem, id est ossium quæ ferunt carnes, id est perfectorum qui portant et regunt carnales; unde: Et ossa mea in frixorio confrixa sunt.
1 Thessalonians 3:5Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram: ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.