The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses i › Thessalonicenses i 4 › Thessalonicenses i 4:10

Thessalonicenses i 4:10

Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And indeed ye do it toward all the brethren which are in all Macedonia: but we beseech you, brethren, that ye increase more and more;

In Context

9De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.

11et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis: + 4.11 Operam detis. Quasi dicat: Difficile est dimittere consuetudinem, sed cogite vos. Et operemini manibus. Opus agendum est, non otiandum: quia et honestum est, et quasi lux ad infideles, et non de iderabitis rem alterius, nedum rogetis vel tollatis.

Read all of Thessalonicenses i 4

Cross References

2 Corinthians 8:1Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ: + 8.1 Notam autem vobis. Hic (ubi de correctis agitur) mentio fit de collectis: quia ab aliis non quærit, quibus suadere non potest. Vel, ut alii codices habent, quibus sua dare non prodest.

Ephesians 1:15Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, + 1.15 Propterea. Enumeratis beneficiis humano generi, vel apostolis vel Ephesiis collatis, quid de eorum beneficiis sentiat Apostolus subdit, scilicet quod gratias agit, et rogat superaddi, ne illi superbiant, sed ultra tendant.

Philippians 3:13Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum, + 3.13 Quæ quidem retro. Priora acta non quia mala, sed parva ad meritum, sed ad potiora extensus, ut semper proficiat in melius.

1 Thessalonians 1:7ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia.

1 Thessalonians 4:1De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. + 4.1 De cætero. Hactenus patientiam perfectis in sua vel in illorum tribulatione suasit, nunc minoribus de munditia suadet, exhortans eos ad continentiam. Quemadmodum. Audiendo et intelligendo a nobis, id est a me et Silvano. Quomodo vos oporteat ambulare, etc., sic et ambuletis, recte conversando. Et placere Deo. Ille placet Deo, qui fidem rectam quam habet, exsecutione virtutum et perfectæ operationis decorat. Sic et ambuletis. Est ordo: rogamus ut ambuletis quemadmodum accepistis. Ut abundetis magis. Hoc non mutatur in ordinatione litteræ.

Philemon 1:5audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos: + 1.5 Quam habes. Quia enim in Christum credebat et eum diligebat; sanctis credebat et eos diligebat, et ita per opera fidei et charitatis Christo serviebat et sanctis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses i 4:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Thessalonicenses i 4:9Thessalonicenses i 4Thessalonicenses i 4:11 →