Thessalonicenses i 4:11
et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis: + 4.11 Operam detis. Quasi dicat: Difficile est dimittere consuetudinem, sed cogite vos. Et operemini manibus. Opus agendum est, non otiandum: quia et honestum est, et quasi lux ad infideles, et non de iderabitis rem alterius, nedum rogetis vel tollatis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Thessalonicenses i 4
Cross References
Proverbs 17:1[Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio. + 17.1 Melior est buccella. Melius est parva bona eum charitate facere, sine scientia prædicandi hoc est enim siccam buccellam esse quam magis effulgere virtutibus, cum admistione discordiæ.
Lamentations 3:26Teth Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei.
Luke 12:42Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? + 12.42 Dixit autem Dominus. Respondens ad interrogata Dominus, primum et secundum judicium cunctis affuturum, et singulos pro meritis vel remunerandos vel damnandos dicit. Deinde, quod maxime quæsierat, supponit scilicet gratiam virtutum quam mundo attulerat, a singulis quantum potest esse sectandam, quod est ibi: Ignem veni mittere in terram. Quis putas esse fidelis dispensator? Quasi dicat: Vobis, qui dispensatores estis instituti, hoc specialius convenit de custodia et præparatione, ut et vos et alios præparetis in adventum judicis, quia pauci sunt qui commissam sibi bene administrant dispensationem. Et prudens quem constituit Dominus super familiam suam, ut, etc. Quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens, prudens in futuro, sibi providens quem constituit; id est, quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron, et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves!
Acts 20:35Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu: quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere. + 20.35 Beatius est. ID. Hoc in Evangelio non legitur, non enim omnia scripta sunt, sed Paulus forsitan hoc ab apostolis audivit, vel a Spiritu sancto accepit, vel potest dici quod, si non verba, sensum istum Jesus indicavit, dicens: Omni petenti da; et alibi: Nolite accipere aurum, etc. BED. Non illis qui relictis omnibus secuti sunt Dominum, divites eleemosynarios præponit, sed illos maxime glorificat, qui cunctis quæ possident in semet renuntiantes, nihilominus laborant operando manibus ut habeant unde tribuant necessitatem patienti. Vos igitur episcopi, estote solliciti de alendis pupillis, etc.
Romans 12:11sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes: + 12.11 Non pigri. Maledictus est qui facit opus Dei negligenter, piger sine spe est in conversatione divina. Et ideo ut frigus pigritiæ pellatur, Sitis ferventes, etc. Spiritu ferventes. THEOD. Spiritum, gratiam appellavit, etc., usque ad hoc enim dixit. Orationi instantes. Id est, assidue hoc facientes. Domino servientes, etc. Quasi dicat: Quamvis dixerim ut spiritu ferventes sitis, non tamen passim et importune verba Dei ingeratis, sed temporis opportunitate sitis ferventes, ut aptis locis, personis et tempore verba fidei loquamini. Ferventes. Spiritus ignis est quo fervet charitas, unde Dominus ait: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ardeat? Luc. 12.
1 Corinthians 4:12et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: