The Bible Software
bible.softwarePhilemonPhilemon 1 › Philemon 1:5

Philemon 1:5

audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos: + 1.5 Quam habes. Quia enim in Christum credebat et eum diligebat; sanctis credebat et eos diligebat, et ita per opera fidei et charitatis Christo serviebat et sanctis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Hearing of thy love and faith, which thou hast toward the Lord Jesus, and toward all saints;

In Context

4Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,

6ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. + 1.6 Ut communicatio. Quasi dicat: Fidem habes et charitatem in Christo et in sanctis, ita ut communicatio fidei tuæ evidens fiat, id est, ut fides tua communicans fidei nostræ; vel, quod aliis ex fide tua communicas evidens sit. Et hoc, In agnitione omnis. Id est, ita evidens sit, hoc merito cognoscatur omne bonum esse in te per Christum, id est omnium bonorum sufficientia. Ut ita: Memor sum tui, et gratias ago in orationibus habitis de hoc, ut communicatio fidei tuæ, id est operatio fidei qua servis Christo et sanctis, evidens fiat in agnitione quæ est. In Christo Jesu. Id est, cum cognitione boni æterni, ut illud exspectetur in præmium. Hoc enim orat Apostolus, ut operatio ejus cum cognitione fiat bonitatis, id est, ut tali mente operetur, ut in futurum inde exspectet præmium Jesum Christum, non autem retributionem temporalium.

Read all of Philemon 1

Cross References

Psalms 16:3Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. + 16.3 Probasti. CASS. A similitudine fornacis, etc., usque ad tu scis me purum. 1

Romans 12:13necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes.

1 Corinthians 16:1De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite. + 16.1 De collectis. Post alia, de collectis faciendis in sanctos qui erant in Hierosolymis breviter monet. Quod non est contra illud: Nolite cogitare de crastino. Non est enim cogitare de crastino, si quis humano more ista cogitet: sed si quis propter ista Deo militet, ut in operibus suis non regnum Dei, sed istorum acquisitionem intueatur. Ita et vos. AMBROS. Præcipit Apostolus omnem plebem die Dominico convenire, etc., usque ad nec grave est, et multum invenitur.

Ephesians 1:15Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, + 1.15 Propterea. Enumeratis beneficiis humano generi, vel apostolis vel Ephesiis collatis, quid de eorum beneficiis sentiat Apostolus subdit, scilicet quod gratias agit, et rogat superaddi, ne illi superbiant, sed ultra tendant.

Philemon 1:7Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. + 1.7 Viscera sanctorum. Id est filii sanctorum charissimi, vel, erga te propensus sanctorum affectus quievit in te, scilicet consolante, et refrigeratus est, quia bonum te per omnia invenerunt.

1 John 5:1Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. + 5.1 Omnis qui credit. Credit, qui sic vivit quomodo Christus præcepit, aliter et dæmones credunt. Opera autem præter fidem, vel nulla, vel, etiamsi bona videantur, sunt inania, quia sunt præter viam, quæ Christus est. Vere qui diligit Deum, diligit fratrem. Nam qui diligit Deum Patrem, diligit Deum Filium, a Patre genitum, et qui diligit Deum Filium, diligit etiam Dei filios, membra illius capitis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Philemon 1:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Philemon 1:4Philemon 1Philemon 1:6 →