The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses i › Thessalonicenses i 4 › Thessalonicenses i 4:8

Thessalonicenses i 4:8

Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis. + 4.8 Qui etiam dedit, etc. Ad hæc peragenda dedit vobis spiritum, ne ergo tantum adjutorem spernatis, qui in corpore subdito peccatis non habitat. Vel nobis apostolis, ut major esset auctoritas prædicandi et arguendi. Rogamus autem vos fratres, etc. Non est prædictis legibus contraria exhortatio. Etenim accidebat, ut alii quidem liberaliter suppeditarent egentibus, alii vero propter eorum munificentiam, operari negligerent. Jure ergo et illos laudavit, et his dedit utile consilium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He therefore that despiseth, despiseth not man, but God, who hath also given unto us his holy Spirit.

In Context

7Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.

9De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.

Read all of Thessalonicenses i 4

Cross References

1 Samuel 10:19Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris: et dixistis: Nequaquam: sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias.

Proverbs 1:7Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.] + 1.7 Timor Domini. ID. Duo sunt timores Domini, etc., usque ad Uterque in futuro cessabit, charitas nunquam excidet.

Isaiah 49:7Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te.] + 49.7 Abominatam. Christum et Nazaræos ejus, quos quotidie Judæi in synagogis maledicunt, quia propter eos regnum, locum et gentem amiserunt. Reges. Propheta ad Filium. Reges videbunt te venientem ad judicium: Reges, scilicet apostoli et alii qui cum Domino judicabunt.

Luke 10:16Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. + 10.16 Qui vos audit me audit. In audiendo vel spernendo Evangelii prædicatorem, quisque sciat se non viles personas, sed ipsum Salvatorem spernere vel audire, quia in discipulo magister auditur, et in Filio Pater honoratur.

Acts 5:3Dixit autem Petrus: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri? + 5.3 Tentavit. RAB. Præteritum tentavit ponit, quia perfecta erat tentatio. Tribus modis tentatio agitur, suasione, delectatione, consensu: quod totum impletum est in Anania. Et fraudare. ID. In hoc videtur mendacium fuisse, quia totum voverat. Melius est autem non vovere quam post votum non solvere Spiritui sancto.

Romans 5:5spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. + 5.5 Spes autem. Quia est in Deo qui non fallit, non in homine mendace, cujus spei pignus est Spiritus: legitur enim: Fons aquæ tuæ sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi Eccli. 5.; ipse est Spiritus, quem non possunt accipere mali, et charitas est, quam habere et malus esse non potest aliquis. Sed nomen Christi habere et baptismum, corpus Domini sumere, et cætera sacramenta habere, et malus esse potest. Charitas ergo est proprium donum Spiritus, et singularis fons. Charitas Dei. Vel Deus late nos diligit: et hoc habemus in cordibus nostris per Spiritum qui facit nos intelligere charitatem Dei erga nos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses i 4:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Thessalonicenses i 4:7Thessalonicenses i 4Thessalonicenses i 4:9 →